1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. 2 Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël: 3 et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. 4 Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in æternum. 5 Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini. 6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. 7 Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. 8 Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias atque judicia, per manum Moysi. 9 Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël. 10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt. 11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. 12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. 14 Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis: 15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. 16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël. 17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. 18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. 19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. 20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon. 21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem. 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. 23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. 24 Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. 25 Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
2 Crónicas · Vulgata Clementina
2 Crónicas 33 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Amon
A short-lived wicked king, assassinated by his own officials.
Citado en la guía: 2 Kings 21:19-26; 2 Chron. 33:21-25; Matt. 1:10
Manasseh
Judah's longest-reigning and most wicked king — who finally repented in exile.
Citado en la guía: 2 Kings 21:1-18; 2 Chron. 33:1-20; Matt. 1:10
Referencias cruzadas (25)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Reyes 21:1–18; 1 Crónicas 3:13; Isaías 3:4; 2 Crónicas 32:33; Mateo 1:10
- 2 2 Crónicas 28:3; Deuteronomio 18:9; 2 Reyes 21:2; Deuteronomio 12:31; Ezequiel 11:12
- 3 Deuteronomio 16:21; Deuteronomio 17:3; 2 Crónicas 31:1; 2 Crónicas 30:14; 2 Reyes 18:4
- 4 2 Crónicas 7:16; 2 Crónicas 6:6; 1 Reyes 8:29; Deuteronomio 12:11; Jeremías 7:30
- 5 2 Crónicas 4:9; Jeremías 32:34–35; Ezequiel 8:7–18
- 6 Levítico 20:6; Levítico 19:26; 2 Reyes 21:6; Levítico 19:31; Levítico 18:21
- 7 2 Crónicas 33:4; 2 Crónicas 7:16; 2 Crónicas 33:15; 1 Reyes 11:13; 1 Reyes 8:48
- 8 2 Samuel 7:10; Deuteronomio 8:1; Deuteronomio 4:40; 1 Crónicas 17:9; Ezequiel 33:25–26
- 9 2 Crónicas 33:2; 2 Reyes 24:3–4; Proverbios 29:12; 2 Reyes 21:9–11; Deuteronomio 2:21
- 10 2 Crónicas 36:15–16; Jeremías 44:4–5; Zacarías 1:4; Nehemías 9:29–30; Hechos 7:51–52
- 11 Deuteronomio 28:36; 2 Crónicas 36:6; Isaías 36:9; 1 Samuel 13:6; Nehemías 9:32
- 12 Éxodo 10:3; Salmo 50:15; 2 Crónicas 32:26; Lucas 18:14–15; Hechos 9:11
- 13 1 Crónicas 5:20; Mateo 7:7–8; Mateo 6:33; Daniel 4:25; Jeremías 29:12–13
- 14 1 Reyes 1:33; 2 Crónicas 27:3; Nehemías 3:3; Nehemías 12:39; Sofonías 1:10
- 15 2 Crónicas 33:3–7; Mateo 3:8; Oseas 14:1–3; 2 Reyes 21:7; Isaías 2:17–21
- 16 2 Crónicas 33:9; 2 Crónicas 30:12; Levítico 3:1–17; 2 Crónicas 29:18; 2 Crónicas 14:4
- 17 2 Crónicas 32:12; 2 Crónicas 15:17; 1 Reyes 22:43; 2 Reyes 15:4
- 18 2 Crónicas 33:19; 2 Crónicas 33:12–13; 2 Crónicas 20:34; Amós 7:12; Isaías 30:10
- 19 1 Juan 1:9; Hechos 9:11; Daniel 5:22; Romanos 5:16; Jeremías 44:10
- 20 Mateo 1:10; 2 Reyes 21:18–25; 1 Crónicas 3:14; 2 Crónicas 32:33
- 21 Santiago 4:13–15; Lucas 12:19–20; 2 Reyes 21:19–24; 2 Crónicas 33:1
- 22 2 Crónicas 34:3–4; 2 Crónicas 33:1–10; Ezequiel 20:18; Isaías 44:13–20; 2 Reyes 21:20
- 23 2 Crónicas 33:12; 2 Crónicas 33:19; 2 Timoteo 3:13; Jeremías 7:26; 2 Crónicas 33:1
- 24 Romanos 11:22; 2 Samuel 4:5–12; 2 Crónicas 24:25–26; 2 Reyes 21:23–26; 2 Crónicas 25:27–28
- 25 2 Crónicas 36:1; Números 35:31; 2 Crónicas 34:1; 2 Crónicas 26:1; Génesis 9:5–6
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Manasses also was utterly wicked, who sawed Isaiah asunder, and was defiled with all kinds of idolatries, and filled Jerusalem with innocent blood; but having been led captive to Babylon he used his experience of misfortune for a healing course of repentance: for the Scripture saith that Manasses humbled himself before the Lord, and prayed, and the Lord heard …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)