1 Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus, 2 sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim. 3 Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël. 4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. 5 Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi. 6 Occiditque Phacee filius Romeliæ, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum. 7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege. 8 Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam. 9 Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas. 10 Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas: quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. 11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis. 12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de prælio, 13 et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël. 14 Dimiseruntque viri bellatores prædam, et universa quæ ceperant, coram principibus, et omni multitudine. 15 Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam. 16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium. 17 Veneruntque Idumæi, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt prædam magnam. 18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis. 19 Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum. 20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit. 21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. 22 Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz, 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriæ auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi: cum e contrario ipsi fuerint ruinæ ei, et universo Israël. 24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. 25 In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum. 26 Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël. 27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.
2 Crónicas · Vulgata Clementina
2 Crónicas 28 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Ahaz
A faithless king who courted Assyria and even sacrificed his own son.
Citado en la guía: 2 Kings 16; 2 Chron. 28; Isa. 7:14; Matt. 1:9
Amasa
One of four Ephraimite leaders who stood against the army and refused to let the captives be brought in.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Azariah
One of four Ephraimite leaders who stood against the army and refused to let the captives be brought in.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Azrikam
Governor of the palace killed by Zichri of Ephraim.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:7
Berechiah
One of four Ephraimite leaders who stood against the army and refused to let the captives be brought in.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Elkanah
The one second to the king, killed by Zichri of Ephraim.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:7
Hadlai
Named as the father of Amasa, an Ephraimite leader.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Jehizkiah
One of four Ephraimite leaders who stood against the army and refused to let the captives be brought in.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Jehohanan
Named as the father of Azariah, an Ephraimite leader.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Maaseiah
Called the son of the king, killed by Zichri of Ephraim.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:7
Meshillemoth
Named as the father of Berechiah, an Ephraimite leader.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Oded
Prophet of the LORD who met the army returning to Samaria and told them to return the Judahite captives.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:9
Shallum
Named as the father of Jehizkiah, an Ephraimite leader.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:12
Zichri
Mighty man of Ephraim who killed Maaseiah the king's son, Azrikam the palace governor and Elkanah the second to the king.
Citado en la guía: 2 Chronicles 28:7
Referencias cruzadas (26)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Crónicas 3:13; Isaías 1:1; 2 Reyes 16:1–20; 2 Crónicas 17:3; Oseas 1:1
- 2 Éxodo 34:17; Jueces 2:11; 2 Crónicas 22:3–4; Levítico 19:4; Jueces 2:13
- 3 2 Crónicas 33:6; 2 Crónicas 33:2; Levítico 18:21; Josué 15:8; 2 Reyes 23:10
- 4 Levítico 26:30; 2 Reyes 16:4; Deuteronomio 12:2–3
- 5 Isaías 7:1; 2 Crónicas 24:24; 2 Reyes 16:5–6; 2 Crónicas 33:11; Éxodo 20:2–3
- 6 Jeremías 15:6; Isaías 1:28; Jeremías 2:19; Josué 24:20; 2 Reyes 15:27
- 7 Génesis 43:15; Génesis 43:12; Ester 10:3; Génesis 41:43
- 8 2 Crónicas 11:4; Deuteronomio 28:25; Deuteronomio 28:41; Hechos 13:26; Hechos 7:26
- 9 Isaías 47:6; Apocalipsis 18:5; Esdras 9:6; Zacarías 1:15; Ezequiel 26:2–3
- 10 Levítico 25:39–46; 1 Pedro 4:17–18; Mateo 7:2–4; Romanos 12:20–21; Jeremías 25:29
- 11 Santiago 2:13; Hebreos 13:1–3; 2 Crónicas 28:8; Esdras 10:14; Jeremías 34:14–15
- 12 Jeremías 26:6; 1 Crónicas 28:1
- 13 Romanos 2:5; Josué 22:17–18; Mateo 23:35; Mateo 23:32; Números 32:14
- 15 Deuteronomio 34:3; Proverbios 25:21–22; Jueces 1:16; 2 Reyes 6:22; Mateo 25:35–45
- 16 2 Reyes 16:5–7; Isaías 7:17; Isaías 7:1–9
- 17 Abdías 10; Abdías 13–14; Levítico 26:18; 2 Crónicas 25:11–12
- 18 Ezequiel 16:57; Ezequiel 16:27; Jueces 14:1; 2 Crónicas 11:10; Josué 15:41
- 19 2 Crónicas 21:2; Job 40:12; 1 Samuel 2:7; Oseas 5:11; Salmo 106:41–43
- 20 2 Reyes 15:29; 1 Crónicas 5:26; Isaías 30:16; Isaías 7:20; Oseas 5:13
- 21 2 Reyes 18:15–16; 2 Reyes 16:8–9; 2 Crónicas 12:9; Proverbios 20:25
- 22 Isaías 1:5; Ezequiel 21:13; Jeremías 5:3; Oseas 5:15; Salmo 50:15
- 23 2 Crónicas 25:14; Jeremías 44:20–28; Habacuc 1:11; Oseas 13:9; Isaías 1:28
- 24 2 Crónicas 29:7; 2 Crónicas 30:14; 2 Reyes 16:17–18; 2 Crónicas 33:3–5; Hechos 17:16
- 25 2 Crónicas 28:3
- 26 2 Reyes 16:19–20; 2 Crónicas 20:34; 2 Crónicas 27:7–9
- 27 2 Crónicas 21:20; 2 Crónicas 24:25; Proverbios 10:7; 2 Crónicas 26:23; 2 Crónicas 33:20
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias