Saltar al texto

2 Crónicas · Vulgata Clementina

2 Crónicas 34 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem. 2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram. 3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus. 4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. 5 Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem. 6 Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit. 7 Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem. 8 Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. 9 Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, 10 tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent. 11 At illi dederunt eam artificibus et cæmentariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras ædificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda. 12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere. 13 Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores. 14 Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi. 15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei. 16 At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens: Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. 17 Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium. 18 Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset, 19 audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua: 20 et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens: 21 Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine. 22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus. 23 At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me: 24 Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda. 25 Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur. 26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quoniam audisti verba voluminis, 27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus. 28 Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat. 29 At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem, 30 ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis: 31 et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat. 32 Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum. 33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Achbor

    Official sent to Huldah

    Son of Micaiah, one of those Josiah sent to inquire of the LORD about the Book of the Law.

    Citado en la guía: 2 Kings 22:12; 2 Kings 22:14; 2 Chronicles 34:20

  • Asaiah

    Royal servant sent to Huldah

    The servant of the king, sent with Hilkiah and others to inquire of the LORD about the Book of the Law.

    Citado en la guía: 2 Kings 22:12; 2 Kings 22:14; 2 Chronicles 34:20

  • Azaliah

    Father of Shaphan the scribe

    Named as the father of Shaphan the scribe and the son of Meshullam.

    Citado en la guía: 2 Kings 22:3; 2 Chronicles 34:8

  • Harhas

    Father of Tikvah

    Named as the father of Tikvah and grandfather of Shallum, Huldah's husband.

    Citado en la guía: 2 Kings 22:14; 2 Chronicles 34:22

  • Huldah

    Prophetess consulted by Josiah

    A prophetess living in Jerusalem's Second District, the wife of Shallum the keeper of the wardrobe, who told Josiah's envoys that calamity would come but that he would be gathered…

    Citado en la guía: 2 Kings 22:14; 2 Kings 22:15; 2 Chronicles 34:22

  • Jahath

    Levite overseer of the temple repairs

    Merarite Levite who oversaw the repair work on the house of the LORD under Josiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 34:12

  • Joah

    Recorder under Josiah

    Son of Joahaz, the recorder sent by Josiah to repair the temple.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 34:8

  • Joahaz

    Father of Joah the recorder

    Named as the father of Joah the recorder.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 34:8

  • Josiah

    King of Judah

    The boy king who rediscovered the Law and led Judah's last great reform.

    Citado en la guía: 2 Kings 22-23; 2 Chron. 34-35; Matt. 1:10-11

  • Maaseiah

    Governor of the city under Josiah

    Governor of the city sent by Josiah with Shaphan and Joah to repair the temple.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 34:8

  • Meshullam

    Levite overseer of the temple repairs

    Kohathite Levite who oversaw the repair work on the house of the LORD under Josiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 34:12

  • Micaiah

    Father of Achbor

    Named as the father of Achbor, one of Josiah's officials.

    Citado en la guía: 2 Kings 22:12; 2 Chronicles 34:20

  • Obadiah

    Levite overseer of the temple repairs

    Merarite Levite who oversaw the repair work on the house of the LORD under Josiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 34:12

  • Shallum

    Keeper of wardrobe, Huldah's husband

    Son of Tikvah, the son of Harhas, the keeper of the wardrobe and husband of the prophetess Huldah.

    Citado en la guía: 2 Kings 22:14; 2 Chronicles 34:22

  • Tikvah

    Father of Shallum

    Named as the father of Shallum, Huldah's husband, and the son of Harhas.

    Citado en la guía: 2 Kings 22:14; 2 Chronicles 34:22

  • Zechariah

    Levite overseer of the temple repairs

    Kohathite Levite who oversaw the repair work on the house of the LORD under Josiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 34:12

Referencias cruzadas (31)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Sofonías 1:1; Jeremías 1:2; 1 Crónicas 3:14–15; 2 Crónicas 24:1; 2 Crónicas 33:25
  2. 2 2 Crónicas 29:2; Josué 1:7; 2 Crónicas 14:2; Deuteronomio 28:14; Deuteronomio 5:32
  3. 3 2 Crónicas 33:22; 2 Crónicas 15:2; Proverbios 8:17; 2 Crónicas 33:17; 2 Reyes 23:4
  4. 4 Éxodo 32:20; Levítico 26:30; 2 Reyes 23:4–6; Isaías 27:9; 2 Reyes 23:11–12
  5. 5 1 Reyes 13:2; Jeremías 8:1–2; 2 Reyes 23:16; Jeremías 3:10; Ezequiel 22:24
  6. 6 Isaías 7:25; 2 Reyes 23:15–20; 2 Crónicas 30:10–11; 2 Crónicas 31:1; 1 Samuel 13:20–21
  7. 7 2 Crónicas 31:1; Deuteronomio 9:21; 2 Crónicas 34:1
  8. 8 2 Samuel 8:16; Jeremías 29:3; Jeremías 26:24; Jeremías 1:2–3; Jeremías 40:11
  9. 9 2 Crónicas 30:18; 2 Crónicas 30:10; 2 Crónicas 35:8; 2 Crónicas 34:18; Filipenses 4:8
  10. 10 2 Reyes 12:11–12; Esdras 3:7; 2 Reyes 22:5–6; 2 Reyes 12:14
  11. 11 2 Crónicas 33:4–7; 2 Crónicas 33:22
  12. 12 2 Reyes 12:15; 1 Crónicas 23:5; 1 Corintios 4:2; 2 Reyes 22:7; 1 Crónicas 16:4–5
  13. 13 Nehemías 4:10; 2 Crónicas 2:18; 1 Crónicas 26:29–30; 1 Crónicas 15:18; 1 Crónicas 9:17
  14. 14 Esdras 7:10; Levítico 8:36; Lucas 2:39; 2 Crónicas 31:4; 2 Crónicas 12:1
  15. 16 2 Reyes 22:9–10; Jeremías 36:20–21
  16. 18 Deuteronomio 17:19; Josué 1:8; Jeremías 36:20–21; Salmo 119:46; Salmo 119:97–99
  17. 19 Josué 7:6; 2 Reyes 22:19; Romanos 7:7–11; Joel 2:13; 2 Reyes 19:1
  18. 20 2 Reyes 22:12; Jeremías 26:22; Jeremías 40:9; 2 Reyes 25:22; Jeremías 26:24
  19. 21 2 Crónicas 28:6; Ezequiel 14:1–11; Jeremías 21:2; Isaías 37:2–4; Deuteronomio 29:18–28
  20. 22 Éxodo 15:20; Lucas 2:36; 2 Reyes 22:14; Hechos 21:9; Lucas 1:41–45
  21. 23 Jeremías 21:3–7; 2 Reyes 22:15–20; Jeremías 37:7–10
  22. 24 2 Crónicas 36:14–20; Deuteronomio 28:15–68; Josué 23:16; Isaías 5:4–6; Jeremías 36:31
  23. 25 Jeremías 7:20; Marcos 9:43–48; Nahúm 1:6; Ezequiel 20:48; 2 Crónicas 33:3–9
  24. 26 2 Crónicas 34:23; 2 Crónicas 34:21
  25. 27 2 Crónicas 32:26; Salmo 34:18; Ezequiel 9:4; 2 Crónicas 34:19; Isaías 65:24
  26. 28 Isaías 39:8; Salmo 37:37; 2 Crónicas 35:24; Jeremías 15:1; 1 Reyes 21:29
  27. 29 2 Reyes 23:1–3; 1 Samuel 12:23; 1 Crónicas 29:2–9; Marcos 14:8; 2 Crónicas 30:2
  28. 30 2 Reyes 23:2; Éxodo 24:7; Nehemías 8:1–5; 2 Crónicas 34:18–19; Jeremías 31:31–32
  29. 31 2 Crónicas 23:16; 2 Crónicas 15:12; 2 Crónicas 29:10; 2 Crónicas 6:13; 2 Reyes 11:14
  30. 32 2 Crónicas 33:16; 2 Crónicas 29:29; Génesis 18:19; 2 Crónicas 30:12; Jeremías 3:10
  31. 33 2 Crónicas 34:3–7; Josué 24:31; 2 Reyes 23:4–20; 1 Reyes 11:5–7; Jeremías 3:10

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias