Saltar al texto

2 Crónicas · Vulgata Clementina

2 Crónicas 5 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. 2 Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. 3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi. 4 Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitæ arcam, 5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis. 6 Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. 7 Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: 8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. 9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. 10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto. 11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat), 12 tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. 13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, 14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.

Referencias cruzadas (14)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 1 Reyes 7:51; 1 Crónicas 26:26–28; 1 Crónicas 22:14; 2 Samuel 8:11
  2. 2 2 Samuel 6:12; 2 Crónicas 1:4; 1 Crónicas 15:25; 1 Reyes 8:1–11; 1 Crónicas 24:31
  3. 3 1 Reyes 8:2; 2 Crónicas 7:8–10; Levítico 23:34–36
  4. 4 Josué 3:6; 1 Reyes 8:3; Números 4:15; Josué 6:6; 1 Crónicas 15:12–14
  5. 5 2 Crónicas 1:3; 1 Reyes 8:4; 1 Reyes 8:6
  6. 6 2 Samuel 6:13; 1 Crónicas 16:1–2; 1 Crónicas 29:21; 1 Reyes 8:5
  7. 7 Salmo 132:8; 1 Reyes 6:23–28; 1 Reyes 8:6–7; Éxodo 37:6–9; Hebreos 9:4–5
  8. 8 Éxodo 37:3–5; Éxodo 25:12–15; Números 4:6
  9. 9 1 Reyes 8:8–9
  10. 10 Hebreos 9:4; 2 Crónicas 6:11; Éxodo 24:7–8; Éxodo 19:5; Deuteronomio 10:2–5
  11. 11 2 Crónicas 30:17–20; Job 1:5; 2 Crónicas 29:5; 2 Crónicas 35:4; 2 Crónicas 29:15
  12. 12 1 Crónicas 15:24; 1 Crónicas 6:39; 2 Crónicas 7:6; 1 Crónicas 23:5; 1 Crónicas 6:33
  13. 13 Esdras 3:11; Jeremías 33:11; 2 Crónicas 7:3; Apocalipsis 5:8–14; Isaías 52:8
  14. 14 Éxodo 40:35; 1 Reyes 8:11; Isaías 6:1–4; 2 Crónicas 7:2; Apocalipsis 15:8

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias