1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3 Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. 4 Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. 5 Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. 6 Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? 7 Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo. 8 Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Jemla. 9 Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. 10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam. 11 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. 12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. 13 Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. 15 Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. 16 At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. 17 Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? 18 At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. 19 Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio, 20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? 21 At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. 22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. 23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? 24 Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. 25 Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. 26 Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. 27 Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi. 28 Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. 29 Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. 30 Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël. 31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. 32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum. 33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. 34 Et finita est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
2 Crónicas · Vulgata Clementina
2 Crónicas 18 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Amon the governor of the city
The governor of the city to whom Ahab ordered Micaiah returned to be imprisoned on bread and water.
Citado en la guía: 1 Kings 22:26; 2 Chronicles 18:25
Chenaanah
Named as the father of the prophet Zedekiah who made iron horns.
Citado en la guía: 1 Kings 22:11; 1 Kings 22:24; 2 Chronicles 18:10
Imlah
Named as the father of the prophet Micaiah.
Citado en la guía: 1 Kings 22:8; 1 Kings 22:9; 2 Chronicles 18:7
Jehoshaphat
A godly king who sent teachers of the Law throughout Judah.
Citado en la guía: 1 Kings 22; 2 Chron. 17-20; Matt. 1:8
Joash the king's son
The king of Israel's son, to whom with Amon the governor Ahab ordered Micaiah returned.
Citado en la guía: 1 Kings 22:26; 2 Chronicles 18:25
Zedekiah son of Chenaanah
One of the prophets before Ahab who made iron horns, declared that Ahab would gore the Arameans with them, and struck Micaiah in the face.
Citado en la guía: 1 Kings 22:11; 1 Kings 22:24; 2 Chronicles 18:10
Referencias cruzadas (34)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Crónicas 17:5; 2 Crónicas 21:6; 2 Crónicas 19:2; 2 Reyes 8:18; 2 Crónicas 22:2–3
- 2 2 Reyes 9:1; 1 Reyes 1:9; 2 Crónicas 19:2; 1 Reyes 4:13; Deuteronomio 4:43
- 3 2 Reyes 3:7; 1 Reyes 22:4; Efesios 5:11; 2 Juan 10–11; Salmo 139:21
- 4 Jeremías 21:2; 2 Samuel 5:23; 2 Samuel 2:1; 1 Samuel 23:4; 1 Samuel 23:9–12
- 5 2 Crónicas 18:14; 2 Crónicas 18:20–21; Miqueas 3:11; Apocalipsis 19:20; 1 Reyes 18:19
- 6 1 Reyes 22:7–9; 2 Reyes 3:11–13
- 7 Miqueas 2:7; Amós 5:10; 1 Reyes 18:17; Isaías 30:10; 1 Reyes 21:20
- 8 1 Reyes 22:9; 1 Crónicas 28:1; 2 Crónicas 18:25–26; Daniel 1:7–8; Isaías 39:7
- 9 Isaías 14:9; 1 Reyes 22:10–12; Ezequiel 26:16; Mateo 11:8; Daniel 7:9
- 10 2 Timoteo 3:8; Ezequiel 13:7; Jeremías 28:10–14; Ezequiel 22:28; Zacarías 1:18–21
- 11 2 Crónicas 18:5; Miqueas 3:5; Proverbios 24:24–25; Apocalipsis 16:13–14; Apocalipsis 19:20
- 12 Miqueas 2:6; Isaías 30:10; Oseas 7:3; Josué 9:2; Job 22:13
- 13 Números 22:35; Números 24:13; Números 22:18–20; 2 Corintios 2:17; 1 Tesalonicenses 2:4
- 14 Mateo 26:45; Lamentaciones 4:21; Eclesiastés 11:1; Amós 4:4–5; 1 Reyes 22:15
- 15 1 Samuel 14:24; Mateo 26:63; Marcos 5:7; Hechos 19:13; 1 Reyes 22:16
- 16 Mateo 9:36; Ezequiel 34:8; Números 27:17; 1 Reyes 22:17; Ezequiel 34:5–6
- 17 Jeremías 43:2–3; 2 Crónicas 18:7; Proverbios 29:1; 1 Reyes 22:18
- 18 Daniel 7:9; Isaías 6:1–5; Hechos 7:55–56; Isaías 39:5; Jeremías 2:4
- 19 Ezequiel 14:9; 2 Crónicas 25:8; Isaías 54:16; 2 Crónicas 25:19; Proverbios 11:5
- 20 Job 1:6; 2 Corintios 11:3; Job 2:1; 2 Corintios 11:13–15
- 21 Juan 8:44; 1 Reyes 22:21–22; Job 2:6; Job 1:12; Salmo 109:17
- 22 Ezequiel 14:9; Isaías 19:14; Job 12:16; Marcos 14:20–21; 2 Crónicas 18:7
- 23 Marcos 14:65; Jeremías 20:2; 1 Reyes 22:23–25; Isaías 50:5–6; Miqueas 5:1
- 24 Jeremías 29:21–22; Jeremías 29:32; 1 Reyes 20:30; Isaías 26:11; Jeremías 28:16–17
- 25 2 Crónicas 18:8; Jeremías 38:6–7; 2 Crónicas 34:8; Hechos 24:25–27; Jeremías 37:15–21
- 26 2 Crónicas 16:10; Salmo 80:5; Mateo 12:24; Hechos 22:22; Mateo 5:12
- 27 Miqueas 1:2; Amós 9:10; Lucas 20:45–46; Hechos 13:10–11; Mateo 15:10
- 28 1 Reyes 22:29–33
- 29 1 Samuel 28:8; Job 24:15; Proverbios 26:25; Salmo 12:2; 1 Reyes 14:2–6
- 30 2 Crónicas 15:13; 1 Reyes 20:33–34; 1 Reyes 20:42; Génesis 19:11; Deuteronomio 1:17
- 31 2 Crónicas 13:14; Salmo 118:13; Salmo 34:7; Nehemías 1:11; Proverbios 21:1
- 32 1 Reyes 22:33
- 33 2 Samuel 15:11; 2 Crónicas 35:23; 1 Reyes 22:34–35
- 34 Proverbios 13:21; 2 Crónicas 18:27; 2 Crónicas 18:16; Proverbios 28:17; 2 Crónicas 18:19
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias