Saltar al texto

2 Crónicas · Vulgata Clementina

2 Crónicas 13 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam. 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. 3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi. 4 Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam, et omnis Israël. 5 Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis? 6 Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. 7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis. 8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. 9 Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii. 10 Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo: 11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. 12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit. 13 Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu. 14 Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt. 15 Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda. 16 Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum. 17 Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium. 18 Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. 19 Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus: 20 nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est. 21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias. 22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Abijah

    King of Judah

    Rehoboam's son who reigned briefly, warring against the northern kingdom.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:1-8; 2 Chron. 13; Matt. 1:7

  • Iddo

    Seer and chronicler

    Seer whose visions concerning Jeroboam and whose records and treatise are cited for Solomon, Rehoboam and Abijah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 9:29; 2 Chronicles 12:15; 2 Chronicles 13:22

  • Micaiah

    Named as Abijah's mother

    Daughter of Uriel of Gibeah, named as the mother of King Abijah (11:20 names Maacah daughter of Absalom as his mother).

    Citado en la guía: 2 Chronicles 13:2

  • Uriel

    Father of Micaiah

    Named as the father of Micaiah, mother of Abijah, and said to be from Gibeah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 13:2

Referencias cruzadas (22)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Crónicas 12:16; 1 Reyes 15:1–8
  2. 2 2 Crónicas 11:20; 1 Reyes 15:6–7; 1 Samuel 10:26; Josué 18:28; 1 Reyes 15:2
  3. 3 1 Samuel 17:1–3; 2 Crónicas 26:12–13; 2 Crónicas 14:8–9; 1 Crónicas 21:5; 2 Crónicas 11:1
  4. 4 Josué 18:22; Jueces 9:7; 2 Crónicas 15:2; Génesis 10:18
  5. 5 Números 18:19; Levítico 2:13; 2 Samuel 7:12–16; Marcos 9:49–50; Lucas 1:31–33
  6. 6 1 Reyes 11:26; 1 Reyes 12:20; 2 Crónicas 10:19; 1 Reyes 12:27
  7. 7 Jueces 9:4; 2 Crónicas 12:13; Hebreos 5:12; Salmo 26:4; 1 Samuel 22:2
  8. 8 1 Reyes 12:28; 2 Crónicas 11:15; Isaías 7:6–7; Isaías 9:6–7; 2 Crónicas 20:12
  9. 9 2 Crónicas 11:14–15; Jeremías 2:11; Éxodo 29:35; Éxodo 32:29; Gálatas 4:8
  10. 10 Zacarías 13:9; 2 Crónicas 11:16–17; Éxodo 29:1–37; Números 16:40; Éxodo 19:5–6
  11. 11 2 Crónicas 2:4; Levítico 24:2–9; Éxodo 27:20–21; Éxodo 29:38; Éxodo 25:30–39
  12. 12 Hechos 5:39; Romanos 8:31; Números 10:8–9; Zacarías 10:5; Números 14:41
  13. 13 Josué 8:4; Josué 8:9; Jeremías 4:22; 2 Crónicas 20:22; Proverbios 21:30
  14. 14 2 Crónicas 14:11; Éxodo 14:10; Salmo 50:15; Jueces 20:33–43; 2 Samuel 10:8–14
  15. 15 2 Crónicas 14:12; Josué 11:8; Jueces 7:18–22; Jueces 4:15; 2 Crónicas 20:21
  16. 16 2 Crónicas 16:8; Josué 21:44; Deuteronomio 3:3; Jueces 1:4; Josué 10:12
  17. 17 Isaías 10:16–19; 2 Crónicas 13:3; 1 Corintios 10:22; Isaías 37:36; Nahúm 1:5
  18. 18 2 Crónicas 14:11; Nahúm 1:7; 1 Crónicas 5:20; Salmo 146:5; 2 Crónicas 16:8–9
  19. 19 2 Crónicas 15:8; Josué 15:9; Josué 11:12; 1 Samuel 31:7; Josué 10:19
  20. 20 1 Reyes 14:20; 1 Samuel 25:38; Salmo 18:37–38; 1 Reyes 15:9; 1 Samuel 26:10
  21. 21 Jueces 10:4; Jueces 9:5; 2 Crónicas 11:21; Jueces 8:30–31; 2 Samuel 5:12–13
  22. 22 2 Crónicas 9:29; 2 Crónicas 12:15; 2 Crónicas 24:27

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias