1 Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus. 2 Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem. 3 Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. 4 Iste est ergo sermo quem facietis: 5 tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. 6 Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. 7 Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente. 8 Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. 9 Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. 10 Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis. 11 Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex. 12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. 13 Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ. 14 Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, 15 et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. 16 Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. 17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. 18 Constituit autem Jojada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David. 19 Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. 20 Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portæ superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali. 21 Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.
2 Crónicas · Vulgata Clementina
2 Crónicas 23 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Adaiah
Named as the father of Maaseiah, a commander of hundreds.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Azariah
One of the five commanders of hundreds with whom Jehoiada made a covenant to crown Joash.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Azariah
One of the five commanders of hundreds with whom Jehoiada covenanted to crown Joash.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Elishaphat
One of the five commanders of hundreds with whom Jehoiada covenanted to crown Joash.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Ishmael
One of the five commanders of hundreds with whom Jehoiada covenanted to crown Joash.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Jehohanan
Named as the father of Ishmael, a commander of hundreds.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Jeroham
Named as the father of Azariah, a commander of hundreds.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Maaseiah
One of the five commanders of hundreds with whom Jehoiada covenanted to crown Joash.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Mattan
The priest of Baal killed in front of the altars when the people of the land tore down the temple of Baal.
Citado en la guía: 2 Kings 11:18; 2 Chronicles 23:17
Obed
Named as the father of Azariah, a commander of hundreds.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Zichri
Named as the father of Elishaphat, a commander of hundreds.
Citado en la guía: 2 Chronicles 23:1
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Reyes 11:4–20; Nehemías 9:38; 2 Crónicas 15:12; 1 Samuel 18:3
- 2 2 Crónicas 11:13–17; Efesios 5:15; 2 Crónicas 21:2; Mateo 10:16; 1 Crónicas 15:12
- 3 2 Samuel 7:12; 2 Crónicas 21:7; 2 Crónicas 6:16; 2 Crónicas 7:18; 1 Reyes 2:4
- 4 Lucas 1:8–9; 1 Crónicas 9:25; 1 Crónicas 24:3–6; 1 Crónicas 26:13–16; 1 Crónicas 23:3–6
- 5 Hechos 3:2; Ezequiel 46:2–3; 2 Reyes 11:5–6; Ezequiel 44:2–3
- 6 1 Crónicas 23:28–32; 2 Reyes 11:6–7
- 7 2 Reyes 11:8–9; Éxodo 21:14; Números 3:38; Éxodo 19:12–13; Números 3:10
- 8 2 Reyes 11:9; 1 Crónicas 24:1–26
- 9 1 Samuel 21:9; 2 Samuel 8:7
- 10 Éxodo 40:6; 2 Reyes 11:11; 2 Crónicas 6:12
- 11 1 Samuel 10:24; Éxodo 25:16; Deuteronomio 17:18–20; Salmo 89:39; 2 Reyes 11:12
- 12 2 Reyes 9:32–37; 2 Reyes 11:13–16
- 13 Proverbios 29:2; 1 Reyes 18:17–18; 2 Reyes 23:3; Jueces 7:18–22; 2 Crónicas 34:31
- 14 Ezequiel 9:7; 2 Reyes 10:25; 2 Reyes 11:8; 2 Reyes 11:15; Éxodo 21:14
- 15 Nehemías 3:28; 2 Crónicas 22:10; Jeremías 31:40; Salmo 5:6; Santiago 2:13
- 16 2 Crónicas 29:10; Nehemías 9:38; 2 Reyes 11:17; Deuteronomio 5:2–3; Nehemías 10:29–39
- 17 1 Reyes 18:40; Isaías 2:18; 2 Reyes 11:18–19; 2 Crónicas 34:7; 2 Crónicas 34:4
- 18 2 Crónicas 5:5; Números 28:1–31; 2 Crónicas 29:25; 1 Crónicas 25:1–31; 1 Crónicas 23:1–24
- 19 1 Crónicas 9:22–24; 1 Crónicas 26:1–32
- 20 2 Reyes 11:19; 2 Reyes 15:35; 2 Reyes 11:9–10
- 21 2 Reyes 11:20; Apocalipsis 18:20; Salmo 58:10–11; Apocalipsis 19:1–4; Proverbios 11:10
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias