1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: 2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: 3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. 5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: 6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. 8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. 9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. 10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: 11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
Apocalipsis · Vulgata Clementina
Apocalipsis 10 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (11)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Ezequiel 1:28; Mateo 17:2; Apocalipsis 1:15–16; Apocalipsis 5:2; Daniel 10:6
- 2 Apocalipsis 10:5; Ezequiel 2:9–10; Apocalipsis 10:8–10; Apocalipsis 5:1–5; Mateo 28:18
- 3 Isaías 31:4; Apocalipsis 4:5; Joel 3:16; Amós 1:2; Proverbios 19:12
- 4 Daniel 12:4; Daniel 8:26; Daniel 12:9; Apocalipsis 22:10; Deuteronomio 29:29
- 5 Daniel 12:7; Deuteronomio 32:40; Apocalipsis 10:2; Apocalipsis 14:7; Hechos 14:15
- 6 Apocalipsis 4:11; Apocalipsis 4:9; Apocalipsis 16:17
- 7 Efesios 3:3–9; Romanos 16:25; Lucas 24:44–47; Amós 3:7; Hechos 3:21
- 8 Apocalipsis 10:2; Apocalipsis 10:4–5; Isaías 30:21
- 9 Ezequiel 3:1–3; Jeremías 15:16; Ezequiel 2:8; Job 23:12; Ezequiel 3:14
- 10 Ezequiel 3:3; Salmo 119:103; Proverbios 16:24; Salmo 19:10; Salmo 104:34
- 11 Ezequiel 37:4; Jeremías 1:9–10; Apocalipsis 14:6; Apocalipsis 17:15; Apocalipsis 11:9
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias