1 Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. 2 Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem. 3 Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum. 4 Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda, super omnibus quæ fecit in Jerusalem. 5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? 6 Tu reliquisti me, dicit Dominus; retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. 7 Et dispergam eos ventilabro in portis terræ: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. 8 Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. 9 Infirmata est quæ peperit septem; defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.] 10 [Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. 11 Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. 12 Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs? 13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. 14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. 15 Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. 16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. 17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. 18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. 19 Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. 20 Et dabo te populo huic in murum æreum fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus: 21 et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.]
Jeremías 15 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Ezequiel 14:14; Ezequiel 14:20–21; Jeremías 14:11; Jeremías 11:14; Salmo 106:23
- 2 Jeremías 43:11; Zacarías 11:9; Apocalipsis 6:3–8; Ezequiel 5:2; Apocalipsis 13:10
- 3 Deuteronomio 28:26; Levítico 26:16; Levítico 26:22; Ezequiel 14:21; Levítico 26:25
- 4 Jeremías 24:9; 2 Reyes 24:3–4; 2 Reyes 21:11–13; 2 Reyes 21:16–17; 2 Reyes 23:26–27
- 5 Isaías 51:19; Nahúm 3:7; Jeremías 21:7; Salmo 69:20; Jeremías 16:5
- 6 Jeremías 7:24; Sofonías 1:4; Oseas 11:7; Isaías 1:4; Zacarías 7:11
- 7 Mateo 3:12; Jeremías 51:2; Jeremías 5:3; Isaías 9:13; Isaías 41:16
- 8 Isaías 3:25–4:1; Lucas 21:35; Jeremías 4:16; Jeremías 6:4–5; Jeremías 5:6
- 9 1 Samuel 2:5; Isaías 47:9; Lamentaciones 1:1; Amós 8:9–10; Jeremías 21:7
- 10 Lucas 6:22; Job 3:1–26; Salmo 120:5–6; Hechos 17:6–8; Lucas 2:34
- 11 Proverbios 16:7; Jeremías 29:11–14; Salmo 106:46; Salmo 37:3–11; Eclesiastés 8:12
- 12 Habacuc 1:5–10; Job 40:9; Jeremías 21:4–5; Isaías 45:9; Jeremías 1:18–19
- 13 Jeremías 17:3; Salmo 44:12; Isaías 52:3; Jeremías 20:5; Jeremías 15:8
- 14 Deuteronomio 32:22; Jeremías 16:13; Jeremías 17:4; Deuteronomio 28:36; Salmo 21:9
- 15 Jeremías 12:3; Salmo 69:7–9; Lucas 21:17; Jeremías 17:16; Jeremías 20:12
- 16 Apocalipsis 10:9–10; Ezequiel 3:1–3; Salmo 119:101–103; Job 23:12; Salmo 19:10
- 17 Lamentaciones 3:28; Salmo 1:1; Salmo 26:4–5; Ezequiel 3:24–25; 2 Corintios 6:17
- 18 Jeremías 30:15; Job 34:6; Miqueas 1:9; Jeremías 14:19; Jeremías 20:7
- 19 Zacarías 3:7; Lucas 21:15; Levítico 10:10; Ezequiel 44:23; Ezequiel 22:26
- 20 Jeremías 1:18–19; Ezequiel 3:9; Salmo 46:7; Isaías 8:9–10; Hechos 18:9–10
- 21 2 Corintios 1:10; Isaías 49:24–25; Jeremías 50:34; Isaías 54:17; Génesis 48:16
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… Jerusalem: "She that hath born [seven] languisheth; her soul hath become weary; her sun hath gone down while it was yet noon; she hath been confounded, and suffered reproach: the remainder of them will I give to the sword in the sight of their enemies."
For ye, who "take forth the precious from the vile," have been made the mouth of God, through which He saith, "Let the waters bring forth," not the living creature which the earth bringeth forth, but the moving creature having life, and the fowls that fly above the earth.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
Hear, for example, what God saith unto this last, "Pray not thou for this people, for I will not hear thee." And why marvellest thou if I hear not thee? "Though Moses himself and Samuel stood before me," I would not receive their supplication for these men." Yea, if it be Ezekiel who entreats, he will be told, "Though Noah …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
And these things God Himself saith; "For he that bringeth out the precious from the vile, shall be as my mouth;" such are His words.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)