Saltar al texto

Apocalipsis · Vulgata Clementina

Apocalipsis 2 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: 2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: 3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. 4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. 5 Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. 7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. 8 Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: 9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. 10 Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. 12 Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam: 13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. 14 Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: 15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. 16 Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. 17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. 18 Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco: 19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. 20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. 21 Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua. 22 Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. 23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, 24 et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: 25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam. 26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, 27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, 28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam. 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Antipas

    Faithful martyr at Pergamum

    Called Christ's faithful witness, killed at Pergamum where Satan dwells.

    Citado en la guía: Revelation 2:13

  • Jezebel

    False prophetess at Thyatira

    A woman at Thyatira who called herself a prophetess and led Christ's servants into immorality and idolatry; the name probably recalls Ahab's wife.

    Citado en la guía: Revelation 2:20

Lugares

  • Ephesus

    Hoy: Western Turkey (Aegean coast) · En: Second Journey · En: Third Journey

    The chief city of Roman Asia, famed for the temple of Artemis. Paul's long ministry sparked the silversmiths' riot; the city is also the first addressed in Revelation.

    Citado en la guía: Acts 19:1; Acts 19:28; Revelation 2:1

Referencias cruzadas (29)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Apocalipsis 1:20; Apocalipsis 1:16; Apocalipsis 1:11–13; Apocalipsis 3:7; Apocalipsis 2:18
  2. 2 1 Juan 4:1; 2 Pedro 2:1–3; 1 Tesalonicenses 5:21; 2 Corintios 11:13–15; Apocalipsis 3:8
  3. 3 Hebreos 10:36; Gálatas 6:9; Santiago 5:7–11; Hebreos 12:1; Santiago 1:3–4
  4. 4 Mateo 24:12–13; Jeremías 2:2–5; Hebreos 6:10–11; Filipenses 1:9; 2 Tesalonicenses 1:3
  5. 5 Apocalipsis 3:2–3; Apocalipsis 3:19; Apocalipsis 2:16; Oseas 14:1; Hechos 17:30–31
  6. 6 Salmo 26:5; Salmo 101:3; 2 Juan 9–10; Apocalipsis 2:14–15; 2 Crónicas 19:2
  7. 7 Apocalipsis 2:11; Apocalipsis 2:17; Mateo 11:15; Mateo 13:43; Apocalipsis 13:9
  8. 8 Apocalipsis 1:17–18; Apocalipsis 1:8; Apocalipsis 1:11; Apocalipsis 2:1
  9. 9 Apocalipsis 3:9; Santiago 2:5–6; 2 Corintios 8:9; Romanos 9:6; 2 Corintios 6:10
  10. 10 Santiago 1:12; Mateo 10:22; Apocalipsis 3:10–11; Lucas 21:16–19; Marcos 13:13
  11. 11 Apocalipsis 20:6; Apocalipsis 20:14; Apocalipsis 21:8; Apocalipsis 2:7; Apocalipsis 2:17
  12. 12 Apocalipsis 2:16; Apocalipsis 1:16; Hebreos 4:12; Apocalipsis 19:15; Apocalipsis 1:11
  13. 13 Apocalipsis 2:9–10; 1 Timoteo 5:8; Apocalipsis 3:8–9; Apocalipsis 3:11; Hechos 22:20
  14. 14 Números 31:16; 2 Pedro 2:15; Apocalipsis 2:20; Números 25:1–3; Judas 11
  15. 15 Apocalipsis 2:6
  16. 16 2 Tesalonicenses 2:8; Apocalipsis 1:16; Efesios 6:17; Apocalipsis 2:5; Isaías 11:4
  17. 17 Isaías 62:2; Isaías 65:15; Apocalipsis 19:12–13; Apocalipsis 3:12–13; Apocalipsis 2:7
  18. 18 Apocalipsis 1:14–15; Apocalipsis 1:11; Juan 3:35–36; Salmo 2:7; Juan 5:25
  19. 19 1 Timoteo 1:5; 2 Pedro 1:7; Juan 15:2; 2 Tesalonicenses 1:3; Apocalipsis 2:2–4
  20. 20 Apocalipsis 2:14; 1 Reyes 16:31; 1 Corintios 10:18–21; Hechos 15:29; 2 Reyes 9:7
  21. 21 2 Pedro 3:9; Romanos 2:4–5; Apocalipsis 9:20–21; Apocalipsis 16:11; Apocalipsis 16:9
  22. 22 Apocalipsis 17:2; Lucas 13:5; Ezequiel 16:37–41; Jeremías 36:3; Apocalipsis 18:3
  23. 23 Mateo 16:27; Salmo 7:9; Romanos 8:27; 1 Pedro 1:17; Hechos 1:24
  24. 24 2 Corintios 2:11; Apocalipsis 12:9; 2 Corintios 11:3; Hechos 15:28; 2 Corintios 11:13–15
  25. 25 Apocalipsis 3:3; Apocalipsis 3:11; Hebreos 10:23; 1 Tesalonicenses 5:21; Apocalipsis 22:7
  26. 26 Apocalipsis 3:21; Apocalipsis 2:7; Daniel 7:27; Salmo 2:8; Apocalipsis 20:4
  27. 27 Salmo 2:8–9; Apocalipsis 12:5; Apocalipsis 19:15; Isaías 30:14; Mateo 11:27
  28. 28 Apocalipsis 22:16; 2 Pedro 1:19; Lucas 1:78–79
  29. 29 Apocalipsis 2:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 2:6 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters XXVI–XXVIII)

    Wherefore the Word has also spoken of them thus: "But this thou hast, that thou hatest the deeds of the Nicolaitanes, which I also hate." Chapter XXVII — Doctrines of Cerdo and Marcion

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 2:17 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book V, Preface)

    … and is called so; so also, when man is grafted in by faith and receives the Spirit of God, he certainly does not lose the substance of flesh, but changes the quality of the fruit [brought forth, i.e.,] of his works, and receives another name, showing that he has become changed for the better, being now not [mere] flesh and …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)