Saltar al texto

Ezequiel · Vulgata Clementina

Ezequiel 2 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. 2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, 3 et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc: 4 et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: 5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum. 6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. 8 Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi. 9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.

Referencias cruzadas (9)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Daniel 10:11; Ezequiel 3:17; Ezequiel 4:1; Ezequiel 3:4; Ezequiel 5:1
  2. 2 Ezequiel 3:24; Números 11:25–26; Ezequiel 3:12; Apocalipsis 11:11; Ezequiel 36:27
  3. 3 Jeremías 3:25; 1 Samuel 8:7–8; Deuteronomio 9:24; Daniel 9:5–13; 2 Crónicas 36:15–16
  4. 4 Ezequiel 3:7; Jeremías 6:15; Salmo 95:8; Isaías 48:4; Jeremías 5:3
  5. 5 Ezequiel 33:33; Ezequiel 3:27; Juan 15:22; Mateo 10:12–15; Ezequiel 2:7
  6. 6 Jeremías 1:8; Isaías 51:12; Lucas 10:19; 1 Pedro 3:14; 2 Timoteo 1:7
  7. 7 Jeremías 23:28; Ezequiel 3:10; Jeremías 1:7; Ezequiel 2:5; Ezequiel 3:17
  8. 8 Apocalipsis 10:9; Jeremías 15:16; Isaías 50:5; Ezequiel 3:1–3; Ezequiel 3:10
  9. 9 Ezequiel 8:3; Apocalipsis 5:1–5; Ezequiel 3:1; Apocalipsis 10:8–11; Daniel 10:10

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 2:5 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXXVII)

    I will go down therefore, and see whether their doings be according to their cry which cometh unto me, and if not, I will know." And elsewhere He saith, "Whether they will hear, whether they will understand." And in the gospel too, "It may be they will reverence my Son:" all which are expressions of ignorance.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)