1 Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. 2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: 3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. 4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. 5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. 6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. 7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. 8 Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: 10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. 11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore, 13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. 14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, 16 et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: 17 quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ? 19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est. 20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. 22 Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molæ non audietur in te amplius: 23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.
Apocalipsis · Vulgata Clementina
Apocalipsis 18 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (24)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Ezequiel 43:2; Lucas 17:24; Apocalipsis 17:1; Isaías 60:1–3; Apocalipsis 10:1
- 2 Jeremías 51:8; Apocalipsis 14:8; Jeremías 51:37; Jeremías 50:39–40; Jeremías 51:60–64
- 3 Apocalipsis 14:8; Apocalipsis 17:2; Apocalipsis 18:9; Apocalipsis 18:23; Jeremías 51:7
- 4 2 Corintios 6:17; Isaías 52:11; Jeremías 51:6; Jeremías 51:45; Jeremías 50:8
- 5 Génesis 18:20–21; Esdras 9:6; Apocalipsis 16:19; Jeremías 51:9; Jonás 1:2
- 6 Jeremías 50:29; Salmo 137:8; Jeremías 51:24; Jeremías 50:15; Apocalipsis 14:10
- 7 Isaías 47:7–9; Sofonías 2:15; Lamentaciones 1:1; Ezequiel 28:2–10; 2 Tesalonicenses 2:4–8
- 8 Jeremías 50:34; Jeremías 50:31; Apocalipsis 17:16; Apocalipsis 18:9–10; 1 Corintios 10:22
- 9 Apocalipsis 18:3; Apocalipsis 19:3; Apocalipsis 18:18; Apocalipsis 17:2; Ezequiel 26:16–17
- 10 Apocalipsis 18:19; Apocalipsis 18:8; Apocalipsis 18:15–17; Apocalipsis 14:8; Amós 5:16
- 11 Apocalipsis 18:3; Apocalipsis 18:23; Ezequiel 27:27–36; Ezequiel 26:17–21; Apocalipsis 13:16–17
- 12 Apocalipsis 17:4; 1 Reyes 10:11–12; Ezequiel 27:5–25; Proverbios 8:10–11; 2 Crónicas 2:8
- 13 Ezequiel 27:13; Amós 2:6; Nehemías 5:8; 2 Pedro 2:3; Isaías 50:1
- 14 1 Corintios 10:6; Santiago 4:2; Lucas 12:20; Salmo 106:14; 1 Juan 2:16–17
- 15 Apocalipsis 18:3; Hechos 19:24–27; Ezequiel 27:31; Apocalipsis 18:10–11; Zacarías 11:5
- 16 Apocalipsis 17:4; Apocalipsis 18:10–11; Lucas 16:19–31; Apocalipsis 18:19
- 17 Ezequiel 27:27–36; Apocalipsis 17:16; Isaías 23:14; Jeremías 51:8; Jonás 1:6
- 18 Apocalipsis 13:4; Apocalipsis 18:9–10; Jeremías 51:37; Ezequiel 27:30–32; Isaías 23:8–9
- 19 Apocalipsis 18:10; Josué 7:6; Ezequiel 27:30; Apocalipsis 18:3; Job 2:12
- 20 Apocalipsis 6:10; Apocalipsis 12:12; Apocalipsis 19:1–3; Lucas 18:7–8; Isaías 26:21
- 21 Jeremías 51:63–64; Ezequiel 26:21; Apocalipsis 5:2; Apocalipsis 12:8; Job 20:8
- 22 Ezequiel 26:13; Jeremías 25:10; Jeremías 16:9; Jeremías 7:34; Isaías 24:8–9
- 23 Apocalipsis 18:3; Nahúm 3:4; Isaías 23:8; Jeremías 7:34; Apocalipsis 22:15
- 24 Apocalipsis 17:6; Apocalipsis 16:6; Jeremías 51:49; Hechos 7:52; Apocalipsis 19:2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias