1 Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo: 3 et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. 4 Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël: 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te: 7 domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde. 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum: 9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. 10 Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: 11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. 12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo: 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnæ. 14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. 15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum. 16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: 17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. 18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. 19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. 20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. 21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. 22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. 23 Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. 24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ. 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. 26 Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.
Ezequiel 3 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (27)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Apocalipsis 10:9–10; Ezequiel 3:17–21; Ezequiel 2:8–9; 1 Timoteo 4:15; Ezequiel 3:15
- 2 Jeremías 25:17; Hechos 26:19
- 3 Jeremías 15:16; Apocalipsis 10:9–10; Salmo 119:103; Salmo 19:10; Proverbios 2:10–11
- 4 Mateo 15:24; Hechos 1:8; Mateo 10:5–6; Ezequiel 2:7; Ezequiel 3:11
- 5 Jonás 1:2; Isaías 33:19; Ezequiel 3:6; Jonás 3:2–4; Isaías 28:11
- 6 Mateo 11:20–24; Jonás 3:5–10; Mateo 12:41–42; Romanos 9:30–33; Lucas 11:30–32
- 7 Lucas 10:16; 1 Samuel 8:7; Juan 15:20–24; Ezequiel 2:4; Jeremías 44:16
- 8 Jeremías 1:18; Hechos 7:51–56; Miqueas 3:8; Hebreos 11:27; Éxodo 11:4–8
- 9 Ezequiel 2:6; Jeremías 1:8; Isaías 50:7; Isaías 41:10; Zacarías 7:12
- 10 Job 22:22; Salmo 119:11; Lucas 8:15; Ezequiel 2:8; Ezequiel 3:1–3
- 11 Ezequiel 2:7; Ezequiel 33:2; Ezequiel 2:5; Ezequiel 3:27; Ezequiel 33:17
- 12 Hechos 8:39; Ezequiel 8:3; Hechos 2:2; Ezequiel 11:1; 1 Reyes 18:12
- 13 Ezequiel 1:24; Ezequiel 10:16–17; Ezequiel 10:5; Ezequiel 1:15; 2 Samuel 5:24
- 14 2 Reyes 3:15; Jeremías 20:7–9; Ezequiel 37:1; Ezequiel 8:3; Ezequiel 1:3
- 15 Salmo 137:1; Job 2:13; Ezequiel 1:1; Génesis 50:10; Habacuc 3:16
- 16 Jeremías 42:7
- 17 Hebreos 13:17; 2 Crónicas 19:10; Isaías 52:8; Colosenses 1:28; Jeremías 6:17
- 18 Ezequiel 33:6; Santiago 5:19–20; Ezequiel 3:20; Hechos 20:26–27; Ezequiel 33:8–10
- 19 Ezequiel 33:9; Ezequiel 14:20; 1 Timoteo 4:16; Hebreos 12:25; Ezequiel 14:14
- 20 Ezequiel 18:24; Ezequiel 33:12–13; Ezequiel 18:26; Hebreos 10:38; Ezequiel 3:18
- 21 1 Timoteo 4:16; Santiago 5:20; 1 Corintios 4:14; Proverbios 9:9; Tito 2:15
- 22 Hechos 9:6; Ezequiel 8:4; Ezequiel 37:1; Ezequiel 1:3; Ezequiel 3:14
- 23 Ezequiel 1:28; Apocalipsis 1:17; Hechos 7:55; Números 16:42; Daniel 8:17
- 24 Ezequiel 2:2; Daniel 10:19; Daniel 10:8–10; Ezequiel 37:10; Ezequiel 4:1–4
- 25 Ezequiel 4:8; Hechos 20:23; Hechos 21:11–13; Hechos 9:16; Juan 21:18
- 26 Ezequiel 24:27; Lucas 1:20–22; Salmo 51:15; Miqueas 3:6–7; Amós 8:11–12
- 27 Ezequiel 12:2–3; Ezequiel 24:27; Ezequiel 3:11; Ezequiel 29:21; Ezequiel 33:32
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
That watchman, "got out from thence," to whom it was I said, "I have made thee a watchman unto the house of Israel." For it was told him "If thou warn the wicked, and he turn not from his wickedness, nor from his way, that wicked one shall die in his iniquity, and thou shalt deliver thy soul." This if …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
… have made thee a watchman unto the house of Israel." For it was told him "If thou warn the wicked, and he turn not from his wickedness, nor from his way, that wicked one shall die in his iniquity, and thou shalt deliver thy soul." This if he do, he "goes out from him," not by a bodily separation, but …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)