Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 24 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? 6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, 7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. 8 Et recordatæ sunt verborum ejus. 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. 29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. 44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: 47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. 48 Vos autem testes estis horum. 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno: 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Cleopas

    Disciple on the road to Emmaus

    One of two disciples walking to Emmaus on the day of the resurrection, who told the unrecognized Jesus of the events in Jerusalem.

    Citado en la guía: Luke 24:18

  • Joanna

    Wife of Herod's steward Chuza

    Wife of Chuza, Herod's household manager, among the women healed who ministered to Jesus out of their means, and one who told the apostles of the empty tomb.

    Citado en la guía: Luke 8:3; Luke 24:10

Lugares

  • Bethany

    Hoy: West Bank (al-Eizariya)

    Bethany was Jesus' lodging near Jerusalem during Passion week and the home of Lazarus. Luke sets the Ascension close by.

    Citado en la guía: John 11:1; John 12:1; Luke 24:50

  • Emmaus

    Hoy: Judean lowlands, west of Jerusalem

    Emmaus's location is disputed — Emmaus Nicopolis, Abu Ghosh, el-Qubeibeh, and Motza are all proposed (approximate location). It is remembered for the risen Christ's road encounter.

    Citado en la guía: Luke 24:13; Luke 24:30-31

Referencias cruzadas (50)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Juan 20:1–2; Mateo 28:1–8; Marcos 16:1–8; Lucas 24:10; Lucas 23:55–56
  2. 2 Mateo 27:60–66; Marcos 16:3–4; Juan 20:1–2; Marcos 15:46–47; Mateo 28:2
  3. 3 Lucas 24:23; Juan 20:6–7
  4. 4 Juan 20:11–12; Marcos 16:5; Hechos 1:10; Mateo 28:2–6; Génesis 18:2
  5. 5 Marcos 16:5–6; Apocalipsis 1:18; Mateo 28:3–5; Apocalipsis 2:8; Lucas 1:12–13
  6. 6 Mateo 17:22–23; Lucas 9:22; Marcos 8:31; Mateo 28:6; Mateo 27:63
  7. 7 Mateo 16:21
  8. 8 Juan 14:26; Juan 12:16; Juan 2:19–22
  9. 9 Mateo 28:7–8; Marcos 16:7–8; Lucas 24:22–24; Marcos 16:10
  10. 10 Marcos 15:40–41; Lucas 8:2–3; Mateo 27:56; Juan 20:11–18; Marcos 16:9–11
  11. 11 Job 9:16; Marcos 16:11; Salmo 126:1; Génesis 19:14; 2 Reyes 7:2
  12. 12 Juan 20:3–10
  13. 13 Lucas 24:18; Marcos 16:12–13
  14. 14 Lucas 6:45; Deuteronomio 6:7
  15. 15 Mateo 18:20; Lucas 24:36; Juan 14:18–19
  16. 16 Juan 20:14; Juan 21:4; Lucas 24:31; Marcos 16:12; 2 Reyes 6:18–20
  17. 17 Juan 16:6; Juan 16:20–22; Ezequiel 9:4–6
  18. 18 Juan 19:25
  19. 19 Mateo 21:11; Lucas 7:16; Juan 6:14; Juan 4:19; Juan 3:2
  20. 20 Mateo 27:20; Hechos 3:13–15; Lucas 23:13; Hechos 4:8–10; Hechos 13:27–29
  21. 21 Lucas 1:68; Isaías 59:20; Lucas 2:38; 1 Pedro 1:18–19; Salmo 130:8
  22. 22 Marcos 16:9–10; Mateo 28:7–8; Juan 20:1–2; Juan 20:18; Lucas 24:1–11
  23. 24 Lucas 24:12; Juan 20:1–10
  24. 25 Marcos 9:19; Marcos 7:18; Hebreos 5:11–12; Marcos 16:14; Marcos 8:17–18
  25. 26 1 Pedro 1:11; Zacarías 13:7; Isaías 53:1–12; Hechos 17:3; Hebreos 2:8–10
  26. 27 Isaías 7:14; Lucas 24:44; Deuteronomio 18:15; Isaías 53:1–12; Jeremías 33:14–15
  27. 28 Marcos 6:48; Génesis 19:2; Génesis 42:7; Génesis 32:26
  28. 29 2 Reyes 4:8; Génesis 19:3; Lucas 14:23; Hechos 16:14
  29. 30 Mateo 14:19; Lucas 24:35; Mateo 15:36; Lucas 9:16; Hechos 27:35
  30. 31 Lucas 24:16; Juan 8:59; Lucas 4:30; Juan 20:13–16
  31. 32 Lucas 24:45; Jeremías 23:29; Hebreos 4:12; Salmo 39:3; Jeremías 15:16
  32. 33 Juan 20:19–26; Marcos 16:13; Hechos 1:14
  33. 34 1 Corintios 15:5; Marcos 16:7; Lucas 22:54–62
  34. 35 Marcos 16:12–13; Hechos 2:42; Lucas 24:30–31
  35. 36 2 Tesalonicenses 3:16; Isaías 57:18; Lucas 10:5; Juan 20:19–23; Marcos 16:14
  36. 37 Mateo 14:26–27; Marcos 6:49–50; Job 4:14–16; 1 Samuel 28:13; Hechos 12:15
  37. 38 Jeremías 4:14; Hebreos 4:13; Daniel 4:19; Daniel 4:5; Mateo 16:8
  38. 39 Juan 20:27; 1 Juan 1:1; Eclesiastés 12:7; Juan 20:20; 1 Tesalonicenses 5:23
  39. 41 Juan 21:5; Salmo 126:1–2; Juan 21:10–13; Job 9:16; Juan 16:22
  40. 43 Hechos 10:41
  41. 44 Zacarías 12:10; Lucas 24:26–27; Zacarías 9:9; Salmo 110:1–7; Hechos 13:33
  42. 45 Hechos 16:14; 1 Juan 5:20; Salmo 119:18; 2 Corintios 3:14–18; Hechos 26:18
  43. 46 Isaías 53:2–12; Isaías 50:6; Lucas 24:44; Lucas 24:26–27; Lucas 24:7
  44. 47 Hechos 5:31; Isaías 49:6; Mateo 28:19; Hechos 2:38; Hechos 20:21
  45. 48 Hechos 13:31; Hechos 2:32; Hechos 1:8; Hechos 5:32; Hechos 10:41
  46. 49 Hechos 1:8; Hechos 1:4; Joel 2:28–32; Juan 14:26; Isaías 32:15
  47. 50 Hechos 1:12; Marcos 11:1; Génesis 49:28; Mateo 21:17; Números 6:23–27
  48. 51 Hechos 1:9; Marcos 16:19; Juan 20:17; 2 Reyes 2:11; Hebreos 1:3
  49. 52 Mateo 28:9; Salmo 30:11; 1 Pedro 1:8; Juan 16:22; Juan 20:28
  50. 53 Marcos 16:20; Hechos 5:41–42; Mateo 28:20; Hechos 2:46–47; Apocalipsis 22:21

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 24:36 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LXVI)

    The Lord appeared to His disciples after His resurrection, as ye have heard, and saluted them, saying, "Peace be unto you." This is peace indeed, and the salutation of salvation: for the very word salutation has received its name from salvation. And what can be better than that Salvation Itself should salute man? For Christ is our Salvation.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Cita 24:26 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapters XXV–XXVI)

    … was that the Lord discoursed with the disciples after His resurrection from the dead, proving to them from the Scriptures themselves "that Christ must suffer, and enter into His glory, and that remission of sins should be preached in His name throughout all the world." And the disciple will be perfected, and [rendered] like the householder, "who bringeth forth from …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 24:25 Augustine of Hippo, Confessions (Book IV, Chapters VIII–XII)

    O ye sons of men, how long so slow of heart? Even now, after the Life is descended to you, will ye not ascend and live?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  4. Cita 24:39 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    let the heretics be silenced who speak against His humanity, for they speak against Him, who saith, Handle me, and see; for a spirit hath not flesh and bones, as ye see me have.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Cita 24:28 John of Damascus, An Exact Exposition of the Orthodox Faith (Book IV, Chapters XVII–XVIII)

    His running to the fig-tree, His shrinking, that is, His drawing back, His praying, and His making as though He would have gone further For neither as God nor as man was He in need of these or similar things, but only because His form was that of a man as necessity and expediency demanded.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)