1 Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. 3 Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. 4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. 5 Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. 8 Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, 10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. 11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. 12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. 13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. 14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. 15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. 16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite: 17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. 19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: 22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, 24 prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël. 25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. 26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. 27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. 29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. 32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. 35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, 39 in hoc omnis qui credit, justificatur. 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis: 41 [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.] 42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. 44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. 45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. 47 Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. 48 Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. 49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. 50 Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. 52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
Hechos 13 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Bar-Jesus
A Jewish sorcerer at Paphos, also called Elymas, who opposed Barnabas and Saul and was struck blind.
Citado en la guía: Acts 13:6; Acts 13:8
Lucius
A man from Cyrene listed among the prophets and teachers at Antioch.
Citado en la guía: Acts 13:1
Manaen
A prophet and teacher at Antioch who had been brought up with Herod the tetrarch.
Citado en la guía: Acts 13:1
Paul
Formerly Saul of Tarsus, a Pharisee who persecuted the church until the risen Jesus met him on the road to Damascus; he became the apostle to the Gentiles and wrote many of the…
Citado en la guía: Acts 7:58; Acts 9:1; Acts 13:9
Sergius Paulus
An intelligent proconsul at Paphos who sought to hear the word of God and believed after Elymas was blinded.
Citado en la guía: Acts 13:7
Simeon
Called Niger, one of the prophets and teachers in the church at Antioch when the Holy Spirit set apart Barnabas and Saul.
Citado en la guía: Acts 13:1
Lugares
Antioch (Syrian)
The empire's third-largest city and the first major Gentile church — the launching base for Paul's journeys. (Distinct from Pisidian Antioch.)
Citado en la guía: Acts 11:26; Acts 13:1-3; Galatians 2:11
Iconium
Lystra
Paphos (Cyprus)
Pisidian Antioch
Referencias cruzadas (52)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Hechos 4:36; Hechos 15:35; Hechos 11:22–27; Gálatas 2:9; Hechos 13:9
- 2 Gálatas 1:15; Hechos 9:15; 1 Corintios 12:11; Romanos 1:1; 2 Timoteo 1:11
- 3 Hechos 6:6; Hechos 14:26; 2 Timoteo 2:2; Hechos 14:23; 1 Timoteo 4:14
- 4 Hechos 4:36; Hechos 13:2; Hechos 11:19; Hechos 20:23; Hechos 27:4
- 5 Hechos 13:14; Hechos 13:46; Hechos 9:20; Hechos 17:17; Hechos 12:12
- 6 Mateo 7:15; 1 Juan 4:1; Marcos 10:46; 2 Corintios 11:13; Éxodo 22:18
- 7 Hechos 13:12; Hechos 19:38; Hechos 18:12; Proverbios 18:15; Hechos 13:8
- 8 2 Timoteo 3:8; 2 Timoteo 4:14–15; Hechos 13:6–7; Hechos 13:12; Hechos 9:36
- 9 Miqueas 3:8; Hechos 4:8; Hechos 2:4; Hechos 7:55; Marcos 3:5
- 10 Juan 8:44; 2 Corintios 11:3; Mateo 13:38; Gálatas 1:7; Oseas 14:9
- 11 Éxodo 9:3; Salmo 32:4; 1 Samuel 5:11; Hebreos 10:31; Job 19:21
- 12 2 Corintios 10:4–5; Hechos 13:7; Lucas 4:22; Hechos 13:49; Hechos 19:7
- 13 Hechos 15:38; Hechos 13:5–6; Hechos 12:12; Hechos 2:10; Hechos 27:5
- 14 Hechos 16:13; Hechos 17:2; Hechos 14:19; Hechos 13:5; Hechos 18:4
- 15 Hebreos 13:22; Hechos 15:21; Marcos 5:22; Romanos 12:8; Lucas 4:16–18
- 16 Hechos 12:17; Hechos 13:26; Hechos 10:2; Salmo 49:1–3; Salmo 67:7
- 17 Deuteronomio 7:6–8; Isaías 63:9–14; 1 Pedro 2:9; Miqueas 6:4; Salmo 135:4
- 18 Hechos 7:36; Números 14:22; Éxodo 16:2; Números 14:33–34; Deuteronomio 9:21–24
- 19 Deuteronomio 7:1; Salmo 78:55; Hechos 7:45; Josué 19:51; Josué 14:1
- 20 Jueces 2:16; 1 Samuel 3:20; Rut 1:1; 1 Samuel 12:11; Jueces 3:10
- 21 1 Samuel 10:1; 1 Samuel 15:1; 1 Samuel 10:21–26; 1 Samuel 11:15; 1 Samuel 8:5–9:2
- 22 1 Samuel 13:13–14; 1 Reyes 15:5; 1 Samuel 16:13; Salmo 78:70–72; 1 Samuel 16:1
- 23 Mateo 1:1; Salmo 132:11; Apocalipsis 22:16; Judas 25; Tito 3:3–6
- 24 Hechos 1:22; Mateo 3:1–11; Hechos 19:3–4; Marcos 1:2–8; Lucas 3:2–20
- 25 Mateo 3:11; Marcos 1:7; Juan 1:26–27; Juan 1:20–23; Hechos 20:24
- 26 Lucas 1:69; Lucas 1:77; Efesios 1:13; Romanos 1:16; Isaías 46:13
- 27 Hechos 3:17; Romanos 11:25; Hechos 15:21; Lucas 24:20; Hechos 26:22–23
- 28 Lucas 23:21–25; Mateo 27:22–25; Juan 19:4; Lucas 23:14–16; Juan 18:38
- 29 Lucas 23:53; Juan 19:30; Juan 19:28; Marcos 15:45–46; Mateo 27:57–60
- 30 Hechos 2:24; Hechos 17:31; Mateo 28:6; Hechos 4:10; Hechos 5:30–31
- 31 Lucas 24:48; Hechos 1:3; Hechos 1:8; 1 Corintios 15:5–7; Mateo 28:16
- 32 Romanos 4:13; Hechos 26:6; Ezequiel 34:23; Romanos 9:4; Jeremías 23:5
- 33 Salmo 2:7; Hebreos 5:5; Hebreos 1:5–6
- 34 Isaías 55:3; Salmo 89:2–4; Romanos 6:9; Salmo 89:19–37; Ezequiel 34:23–24
- 35 Salmo 16:10; Hechos 2:27–31; Hechos 13:36–37; Juan 8:51; Lucas 2:26
- 36 Hechos 2:29; 1 Reyes 2:10; 2 Samuel 7:12; Hechos 13:22; 1 Crónicas 18:14
- 37 Hechos 13:30; Hechos 2:24
- 38 Lucas 24:47; 1 Juan 2:12; 2 Corintios 5:18–21; Colosenses 1:14; Hechos 5:31
- 39 Gálatas 2:16; Romanos 10:4; Hebreos 7:19; Romanos 8:3; Romanos 10:10
- 40 Malaquías 4:1; Habacuc 1:5; Hebreos 3:12; Hebreos 12:25; Malaquías 3:2
- 41 Habacuc 1:5; 1 Pedro 4:17; Romanos 11:7–14; Isaías 28:14–22; Colosenses 1:26–27
- 42 Hechos 28:28; Mateo 19:30; Ezequiel 3:6; Mateo 11:21; Hechos 10:33
- 43 Hechos 11:23; Hechos 14:22; Hebreos 12:15; Hebreos 13:9; 2 Juan 9
- 44 Isaías 11:10; Génesis 49:10; Isaías 60:8; Salmo 110:3
- 45 Judas 10; Hechos 18:6; Hechos 19:9; 1 Tesalonicenses 2:16; Hechos 5:17
- 46 Hechos 28:28; Mateo 21:43; Hechos 18:5–6; Hechos 26:20; Hechos 3:26
- 47 Isaías 49:6; Isaías 42:6; Lucas 2:32; Isaías 45:22; Zacarías 8:20–23
- 48 Romanos 8:29–30; Efesios 1:4; Romanos 11:7; Juan 10:26–27; Juan 10:16
- 49 Hechos 12:24; Filipenses 1:13–14; Hechos 19:10; Hechos 19:26; Hechos 9:42
- 50 Hechos 14:2; Hechos 13:45; Hechos 14:19; Hechos 17:13; Hechos 21:27
- 51 Mateo 10:14; Lucas 9:5; Hechos 18:6; Marcos 6:11; Hechos 14:21
- 52 Romanos 15:13; 1 Tesalonicenses 1:6; Hechos 4:31; Romanos 5:3; Gálatas 5:22
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
As soon as they were ordained they went forth, and hasted to Cyprus, that being a place where was no ill-design hatching against them, and where moreover the Word had been sown already. In Antioch there were (teachers) enough, and Phoenice too was near to Palestine; but Cyprus not so.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
For to the enemies of Christ who are reproached with this, that Christ hath left them, turning to the Gentiles, this speech is incongruously assigned, "Remember, Lord, the reproach of Thy servants," for such Jews are not to be styled the servants of God; but these words fit those who, if they suffered great humiliations through persecution for the name …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Wherefore also God said, "I have found David, the son of Jesse, a man after mine own heart." Such a spirit as this let us too acquire, and whatever we may suffer we shall bear it easily, and before the Kingdom, we shall reap here the gain accruing from lowliness of mind.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Ezekiel also speaks thus, The Spirit of the Lord came upon me, and said unto me, Thus saith the Lord. And again, The Holy Ghost said, unto the Apostles who were in Antioch, Separate me now Barnabas and Saul for the work whereunto I have called them.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
"Separate me Barnabas and Saul for the work whereunto I have called them." Does a slave speak thus?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)