1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, 2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, 3 et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena; 4 alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. 5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. 6 Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea. 7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, 8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. 9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum. 10 Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti. 11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. 12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. 13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. 14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam? 15 Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei: 16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus. 17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis. 18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. 19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum: 20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. 21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, 22 qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere. 23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. 24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat. 25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. 26 Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. 27 Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
Éxodo 18 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Eliezer
Moses' second son, named 'God is my help' in thanks for deliverance from Pharaoh.
Citado en la guía: Exodus 18:4; 1 Chronicles 23:15
Gershom
Moses' firstborn son, born during his years of exile in the land of Midian.
Citado en la guía: Exodus 2:22; Exodus 18:3
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Jethro
The priest of Midian, also called Reuel, who gave his daughter Zipporah to Moses, brought her and her two sons to Moses at the mountain of God, and advised him to appoint capable…
Citado en la guía: Exodus 2:18; Exodus 3:1; Exodus 18:1
Zipporah
The Midianite daughter of Jethro who became Moses' wife in the wilderness.
Citado en la guía: Exodus 2:16-22; Exodus 4:24-26; Exodus 18
Referencias cruzadas (24)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Salmo 77:14–15; Éxodo 2:16; Éxodo 3:1; Salmo 106:8–11; Salmo 78:50–53
- 2 Éxodo 2:21; Éxodo 4:25–26
- 3 Éxodo 2:22; Hechos 7:29; Éxodo 4:20; Salmo 39:12; Hebreos 11:13
- 4 Hechos 12:11; Hebreos 13:6; 2 Corintios 1:8–10; 2 Timoteo 4:17; Isaías 50:7–9
- 5 Éxodo 3:1; Éxodo 3:12; Éxodo 24:16–17; 1 Reyes 19:8; Éxodo 19:11
- 7 Génesis 29:13; 2 Samuel 11:7; Génesis 19:1; Génesis 14:17; 1 Reyes 2:19
- 8 Salmo 107:2; Salmo 78:42–43; Nehemías 9:9–15; Salmo 81:7; Números 20:14
- 9 Romanos 12:15; 1 Corintios 12:26; Romanos 12:10; Isaías 66:10; Isaías 44:23
- 10 2 Samuel 18:28; Génesis 14:20; Lucas 1:68; Apocalipsis 19:1–6; Efesios 1:3
- 11 Salmo 95:3; Éxodo 15:11; 2 Crónicas 2:5; Salmo 135:5; Lucas 1:51
- 12 Deuteronomio 12:7; Génesis 31:54; Éxodo 24:11; Éxodo 24:5; Job 1:5
- 13 Romanos 12:8; Joel 3:12; Job 29:7; Isaías 16:5; Romanos 13:6
- 15 Números 15:34; Números 27:5; Levítico 24:12–14; Números 9:6; Éxodo 18:19–20
- 16 Éxodo 24:14; Deuteronomio 5:1; Deuteronomio 4:5; 2 Samuel 15:3; 1 Corintios 6:1
- 18 Números 11:14–17; Hechos 6:1–4; 2 Corintios 12:15; Filipenses 2:30; 1 Tesalonicenses 2:8–9
- 19 Números 27:5; Éxodo 3:12; Éxodo 20:19; Génesis 39:2; Deuteronomio 5:5
- 20 Deuteronomio 5:1; Salmo 143:8; Deuteronomio 1:18; Deuteronomio 4:1; Deuteronomio 4:5
- 21 Hechos 6:3; 2 Crónicas 19:5–10; Deuteronomio 1:13–17; Deuteronomio 16:18–19; 2 Samuel 23:3
- 22 Números 11:17; Levítico 24:11; Números 27:2; Éxodo 18:26; Deuteronomio 1:17–18
- 23 Éxodo 18:18; 1 Samuel 8:6–7; 1 Samuel 8:22; Génesis 21:10–12; 2 Samuel 18:3
- 24 1 Corintios 12:21; Proverbios 1:5; Esdras 10:2; Éxodo 18:19; Éxodo 18:2–5
- 25 Deuteronomio 1:15; Éxodo 18:21; Hechos 6:5
- 26 Éxodo 18:22; Job 29:16; 1 Reyes 3:16–28; Deuteronomio 17:8; Éxodo 18:14–15
- 27 Números 10:29–30; Jueces 19:9; Génesis 31:55; Génesis 24:59
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias