Saltar al texto

Éxodo · Vulgata Clementina

Éxodo 16 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. 2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. 3 Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? 4 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. 5 Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. 6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, 7 et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? 8 Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. 9 Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israël: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum. 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube. 11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram. 15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. 16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. 17 Feceruntque ita filii Israël: et collegerunt, alius plus, alius minus. 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. 19 Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane. 20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses. 21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat. 22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. 23 Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. 24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25 Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro. 26 Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. 27 Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. 28 Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo. 30 Et sabbatizavit populus die septimo. 31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. 32 Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. 33 Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, 34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. 35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. 36 Gomor autem decima pars est ephi.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (34)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Números 33:10–12; Éxodo 15:27; Éxodo 17:1
  2. 2 1 Corintios 10:10; Éxodo 15:24; Salmo 106:7; Salmo 106:25; Salmo 106:13
  3. 3 Números 11:4–5; Números 20:3–5; Éxodo 17:3; Lamentaciones 4:9; Deuteronomio 28:67
  4. 4 1 Corintios 10:3; Salmo 105:40; Deuteronomio 8:2; Salmo 78:24–25; Deuteronomio 8:16
  5. 5 Éxodo 16:22–23; Levítico 25:21–22; Éxodo 35:2–3
  6. 6 Éxodo 6:7; Números 16:30; Números 16:28; Éxodo 16:12–13; Éxodo 12:51
  7. 7 Isaías 40:5; Juan 11:40; Números 16:11; Isaías 35:2; Juan 11:4
  8. 8 Romanos 13:2; 1 Samuel 8:7; Lucas 10:16; Números 14:27; 1 Tesalonicenses 4:8
  9. 9 Números 16:16; Éxodo 16:8; Éxodo 16:2
  10. 10 Éxodo 16:7; Números 16:19; Números 16:42; Levítico 9:6; Éxodo 13:21–22
  11. 12 Joel 3:17; Éxodo 16:7–8; Éxodo 6:7; Ezequiel 39:22; Ezequiel 34:30
  12. 13 Números 11:9; Salmo 78:27–28; Salmo 105:40; Números 11:31–33
  13. 14 Deuteronomio 8:3; Nehemías 9:15; Salmo 105:40; Salmo 78:24; Números 11:7–9
  14. 15 Éxodo 16:4; Juan 6:58; Juan 6:31–32; Éxodo 16:31; 1 Corintios 10:3
  15. 16 Éxodo 16:36; Éxodo 16:18; Éxodo 16:32–33
  16. 18 2 Corintios 8:14–15
  17. 19 Éxodo 12:10; Éxodo 23:18; Mateo 6:34; Éxodo 16:23
  18. 20 Marcos 10:14; Santiago 5:2–3; Hebreos 13:5; Marcos 3:5; Lucas 12:33
  19. 21 Juan 12:35; Eclesiastés 12:1; Mateo 6:33; 2 Corintios 6:2; Eclesiastés 9:10
  20. 22 Éxodo 16:5; Éxodo 16:16; Levítico 25:22; Éxodo 34:31; Levítico 25:12
  21. 23 Levítico 23:3; Éxodo 20:8–11; Éxodo 31:15; Éxodo 35:2–3; Génesis 2:2–3
  22. 24 Éxodo 16:20; Éxodo 16:33
  23. 25 Éxodo 16:23; Éxodo 16:29; Nehemías 9:14
  24. 26 Éxodo 20:9–11; Ezequiel 46:1; Deuteronomio 5:13; Lucas 13:14
  25. 27 Proverbios 20:4
  26. 28 Salmo 78:10; 2 Reyes 17:14; Salmo 106:13; Ezequiel 20:13; Números 14:11
  27. 29 Éxodo 31:13; Isaías 58:13–14; Ezequiel 20:12; Lucas 23:56; Nehemías 9:14
  28. 30 Deuteronomio 5:12–14; Hebreos 4:9; Levítico 23:3
  29. 31 Números 11:6–9; Cantar de los Cantares 2:3; Éxodo 16:15
  30. 32 Salmo 105:5; Lucas 22:19; Salmo 111:4–5; Hebreos 2:1; Salmo 103:1–2
  31. 33 Hebreos 9:4
  32. 34 Éxodo 25:16; Éxodo 25:21; Éxodo 27:21; Números 17:10; Éxodo 40:20
  33. 35 Nehemías 9:20–21; Josué 5:12; Juan 6:30–58; Deuteronomio 8:2–3; Deuteronomio 1:8
  34. 36 Éxodo 16:16; Éxodo 16:32–33

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 16:3 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm LXXVIII)

    Unto Whom saith the heart of the faithful, I will be filled, not with the flesh-pots of the Egyptians, nor with melons and gourds, and garlick and onions, which a generation crooked and embittering did prefer even to bread celestial, nor with visible manna, and those same winged fowls; but, "I will be filled, when Thy glory shall be made …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)

  2. Cita 16:13–35 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm XCIV)

    … is no profit:" if the heathen forsook their idols, to come to the God of Israel; ought Israel whom their own God led from Egypt through the Red Sea, wherein He overwhelmed their pursuing foes; whom He led out into the wilderness, fed with manna, never took His rod from correcting them, never deprived them of the blessings of His …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)