1 In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, 3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. 4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis, 5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: 6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ. 7 Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini. 8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. 9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. 10 Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ. 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. 12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. 17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes: 18 Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.] 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. 20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ. 21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Ægyptum. 22 Et misit rex Joakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Ægyptum, 23 et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
Jeremías 26 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Achbor
Named as the father of Elnathan, an official under Jehoiakim.
Citado en la guía: Jeremiah 26:22; Jeremiah 36:12
Elnathan
Son of Achbor whom Jehoiakim sent to Egypt to bring Uriah back, and who was among the officials who heard the scroll.
Citado en la guía: Jeremiah 26:22; Jeremiah 36:12; Jeremiah 36:25
Micah
The prophet from Moresheth to whom the word of the LORD came in the days of Jotham, Ahaz and Hezekiah concerning Samaria and Jerusalem.
Citado en la guía: Jeremiah 26:18; Micah 1:1
Shemaiah
Named as the father of the prophet Uriah of Kiriath-jearim.
Citado en la guía: Jeremiah 26:20
Uriah
A prophet from Kiriath-jearim who prophesied as Jeremiah did, fled to Egypt, was brought back and put to the sword by Jehoiakim.
Citado en la guía: Jeremiah 26:20; Jeremiah 26:21; Jeremiah 26:23
Referencias cruzadas (24)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Crónicas 36:4–5; Jeremías 27:1; Jeremías 35:1; 2 Reyes 23:34–36; Jeremías 36:1
- 2 Deuteronomio 4:2; Hechos 20:27; Mateo 28:20; Jeremías 1:17; Jeremías 19:14
- 3 Jeremías 36:3; Jeremías 18:7–10; Jonás 4:2; Isaías 1:16–19; Jonás 3:8–10
- 4 1 Reyes 9:6; Isaías 1:20; Jeremías 44:10; Deuteronomio 4:8; 2 Crónicas 7:19–20
- 5 Jeremías 11:7; Jeremías 7:13; 2 Reyes 9:7; Jeremías 7:25; Jeremías 25:3–4
- 6 Jeremías 24:9; 2 Reyes 22:19; Isaías 65:15; Jeremías 25:18; Daniel 9:11
- 7 Jeremías 5:31; Miqueas 3:11; Mateo 21:15; Hechos 5:17; Hechos 4:1–6
- 8 Lamentaciones 4:13–14; Jeremías 18:18; Hechos 7:52; Hechos 5:33; Mateo 22:6
- 9 Hechos 4:17–19; Mateo 27:20; Mateo 21:23; Hechos 21:30; Isaías 29:21
- 10 Jeremías 36:10; Jeremías 36:12–19; Ezequiel 22:6; Jeremías 26:24; 2 Reyes 15:35
- 11 Jeremías 38:4; Mateo 26:66; Deuteronomio 18:20; Hechos 6:11–14; Hechos 25:2–13
- 12 Hechos 5:29; Hechos 4:19; Jeremías 26:15; Jeremías 1:17–18; Jeremías 26:2
- 13 Jonás 4:2; Jonás 3:9; Isaías 1:19; Jeremías 26:3; Isaías 55:7
- 14 Josué 9:25; 2 Samuel 15:26; Jeremías 38:5; Daniel 3:16
- 15 Números 35:33; Proverbios 6:17; Mateo 26:25; Jeremías 7:6; Hechos 7:60
- 16 Hechos 23:29; Hechos 25:25; Hechos 5:34–39; Hechos 23:9; Jeremías 36:19
- 17 Hechos 5:34; Miqueas 1:1
- 18 Zacarías 8:3; Miqueas 1:1; Nehemías 4:2; Jeremías 17:3; Miqueas 3:12–4:1
- 19 2 Samuel 24:16; Éxodo 32:14; 2 Crónicas 29:6–11; Isaías 37:15–20; Isaías 37:1
- 20 1 Samuel 7:2; Josué 9:17; Josué 15:60; 1 Samuel 6:21; Josué 18:14
- 21 Mateo 10:23; 2 Crónicas 16:10; Jeremías 36:26; Mateo 14:5; Proverbios 29:25
- 22 Jeremías 36:12; 2 Reyes 22:14; 2 Reyes 22:12; Proverbios 29:12; Salmo 12:8
- 23 Jeremías 2:30; Apocalipsis 11:7; Jeremías 36:30; Hechos 12:1–3; Mateo 14:10
- 24 Jeremías 1:18–19; Jeremías 40:5–7; Jeremías 39:14; 1 Reyes 18:4; 2 Reyes 22:12–14
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias