Saltar al texto

Ezequiel · Vulgata Clementina

Ezequiel 25 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. 3 Et dices filiis Ammon: [Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Israël, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: 4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem: et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. 5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus. 6 Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël, 7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus.] 8 [Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: 9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim, 10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus. 11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.] 12 [Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis: 13 idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent. 14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël: et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.] 15 [Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres, 16 propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis, 17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.]

Referencias cruzadas (16)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 2 Jeremías 49:1–6; Amós 1:13–15; Ezequiel 6:2; Sofonías 2:8–11; Ezequiel 21:2
  2. 3 Ezequiel 36:2; Proverbios 17:5; Salmo 70:2–3; Proverbios 24:17–18; Ezequiel 25:6
  3. 4 Deuteronomio 28:33; Jueces 6:33; Isaías 1:7; 1 Reyes 4:30; Deuteronomio 28:51
  4. 5 Ezequiel 21:20; 2 Samuel 12:26; Isaías 17:2; Isaías 32:14; Ezequiel 38:23
  5. 6 Abdías 12; Sofonías 2:8; Sofonías 2:10; Ezequiel 36:5; Ezequiel 25:15
  6. 7 Sofonías 1:4; Ezequiel 25:16; Ezequiel 6:14; Ezequiel 25:13; Amós 1:14–15
  7. 8 Jeremías 48:1–47; Jeremías 25:21; Isaías 15:1–9; Isaías 63:1–6; Isaías 25:10
  8. 9 Josué 13:17; Jeremías 48:23; Números 32:37–38; Josué 13:19–20; Números 33:49
  9. 10 Ezequiel 21:32; Ezequiel 25:4; Isaías 23:16; Salmo 83:3–6
  10. 11 Jeremías 9:25–26; Jeremías 48:1–47; Ezequiel 5:10; Ezequiel 25:17; Jeremías 25:21
  11. 12 Jeremías 49:7–22; Salmo 137:7; Ezequiel 25:8; Abdías 10–16; Amós 1:11–12
  12. 13 Ezequiel 29:8; Jeremías 25:23; Malaquías 1:3–4; Jeremías 49:7–8; Habacuc 3:3
  13. 14 Génesis 27:29; Isaías 11:14; Salmo 58:10–11; Jeremías 49:2; Isaías 63:1–6
  14. 15 Ezequiel 25:6; Isaías 14:29–31; Jeremías 25:20; Zacarías 9:5–8; Ezequiel 25:12
  15. 16 1 Samuel 30:14; Sofonías 2:4–15; Jeremías 47:1–7; Ezequiel 25:13; 2 Samuel 15:18
  16. 17 Ezequiel 25:14; Ezequiel 25:11; Ezequiel 5:15; Salmo 9:16; Ezequiel 6:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias