Saltar al texto

Jeremías · Vulgata Clementina

Jeremías 21 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens: 2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. 3 Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciæ: 4 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. 5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. 6 Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et bestiæ pestilentia magna morientur. 7 Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. 8 Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. 9 Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. 10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. 11 Et domui regis Juda: [Audite verba Domini, 12 domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. 13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras? 14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.]

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Maaseiah

    Father of Zephaniah

    Named as the father of Zephaniah the priest.

    Citado en la guía: Jeremiah 21:1; Jeremiah 29:25; Jeremiah 37:3

  • Malchijah

    Father of Pashhur

    Named as the father of Pashhur, an envoy of Zedekiah.

    Citado en la guía: Jeremiah 21:1; Jeremiah 38:1

  • Pashhur

    Envoy of Zedekiah

    Son of Malchijah whom King Zedekiah sent to Jeremiah, and who later heard Jeremiah's preaching and sought his death.

    Citado en la guía: Jeremiah 21:1; Jeremiah 38:1

  • Zephaniah

    Priest sent to Jeremiah

    The priest, son of Maaseiah, whom Zedekiah sent to ask Jeremiah to pray and to whom a letter from Shemaiah was addressed. When Jerusalem fell he was taken as 'the second priest'…

    Citado en la guía: 2 Kings 25:18; Jeremiah 21:1; Jeremiah 29:25

Referencias cruzadas (13)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jeremías 37:3; Jeremías 29:25; Jeremías 52:24; Jeremías 38:1; 2 Reyes 25:18–21
  2. 2 Jeremías 37:3; Ezequiel 20:1–3; Jeremías 37:7; Jeremías 42:4–6; Salmo 44:1–4
  3. 4 Jeremías 33:5; Jeremías 37:8–10; Isaías 5:5; Jeremías 32:5; Isaías 13:4
  4. 5 Isaías 63:10; Isaías 5:25; Jeremías 32:17; Éxodo 6:6; Jeremías 6:12
  5. 6 Ezequiel 14:19; Jeremías 12:3–4; Ezequiel 14:13; Ezequiel 14:17; Jeremías 33:12
  6. 7 Jeremías 37:17; Habacuc 1:6–10; 2 Reyes 25:5–7; Ezequiel 7:9; Ezequiel 17:20–21
  7. 8 Deuteronomio 30:19; Deuteronomio 30:15; Deuteronomio 11:26; Isaías 1:19–20
  8. 9 Jeremías 38:2; Jeremías 45:5; Jeremías 39:18; Jeremías 14:12; Jeremías 38:17–23
  9. 10 Jeremías 44:11; Amós 9:4; Jeremías 44:27; Ezequiel 15:7; Jeremías 52:13
  10. 11 Jeremías 17:20; Miqueas 3:1; Jeremías 13:18
  11. 12 Isaías 1:17; Proverbios 31:8–9; Jeremías 4:4; Isaías 1:31; Zacarías 7:9–11
  12. 13 Lamentaciones 4:12; Abdías 3–4; Ezequiel 13:8; Salmo 125:2; Jeremías 49:4–5
  13. 14 Isaías 3:10–11; Proverbios 1:31; Jeremías 32:19; 2 Crónicas 36:19; Jeremías 17:10

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias