Saltar al texto

Jeremías · Vulgata Clementina

Jeremías 37 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda: 2 et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis Domini, quæ locutus est in manu Jeremiæ prophetæ. 3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. 4 Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem. 5 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens: 6 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum: 7 et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni. 8 Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi: quia non abibunt. 9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. 10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis, 11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. 12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Jerias filius Selemiæ filii Hananiæ: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldæos profugis. 13 Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes: 14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem. 15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis. 16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis. 17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? 18 ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? 19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi. 20 Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Hananiah

    Grandfather of Irijah

    Named as the father of Shelemiah, in the ancestry of Irijah.

    Citado en la guía: Jeremiah 37:13

  • Irijah

    Captain of the guard

    Captain of the guard at the Gate of Benjamin who seized Jeremiah and accused him of deserting to the Chaldeans.

    Citado en la guía: Jeremiah 37:13

  • Jehucal

    Envoy of Zedekiah

    Son of Shelemiah whom King Zedekiah sent to Jeremiah to ask for prayer, and who later heard Jeremiah's words and joined in seeking his death.

    Citado en la guía: Jeremiah 37:3; Jeremiah 38:1

  • Jonathan

    Scribe whose house was a prison

    A scribe in whose house Jeremiah was beaten and jailed, the house having been made into a prison.

    Citado en la guía: Jeremiah 37:15; Jeremiah 37:20

  • Maaseiah

    Father of Zephaniah

    Named as the father of Zephaniah the priest.

    Citado en la guía: Jeremiah 21:1; Jeremiah 29:25; Jeremiah 37:3

  • Shelemiah

    Father of Irijah

    Son of Hananiah and father of Irijah, the captain of the guard.

    Citado en la guía: Jeremiah 37:13

  • Shelemiah

    Father of Jehucal

    Named as the father of Jehucal, an envoy of Zedekiah.

    Citado en la guía: Jeremiah 37:3; Jeremiah 38:1

Referencias cruzadas (19)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jeremías 22:24; 2 Reyes 24:17; 2 Reyes 24:12; Ezequiel 17:12–21; Jeremías 52:31
  2. 2 Proverbios 29:12; 2 Reyes 24:19–20; 1 Tesalonicenses 4:8; 2 Crónicas 36:12–16; Éxodo 4:13
  3. 3 Jeremías 21:1–2; Jeremías 29:25; Jeremías 52:24; Jeremías 42:2–4; Jeremías 2:27
  4. 4 Jeremías 37:15; Jeremías 32:2–3
  5. 5 Ezequiel 17:15; Jeremías 34:21; 2 Reyes 24:7; Jeremías 37:11; Jeremías 37:7
  6. 7 Lamentaciones 4:17; 2 Reyes 22:18; Isaías 31:1–3; Ezequiel 17:17; Jeremías 37:3
  7. 8 Jeremías 39:2–8; Jeremías 38:23; Jeremías 34:21–22; Jeremías 32:29
  8. 9 Abdías 3; Gálatas 6:7; 2 Tesalonicenses 2:3; Santiago 1:22; Mateo 24:4–5
  9. 10 Jeremías 50:45; Joel 2:11; Levítico 26:36–38; Isaías 30:17; Isaías 13:15
  10. 11 Jeremías 37:5
  11. 12 Jeremías 1:1; Mateo 10:23; 1 Crónicas 6:60; Josué 21:17–18; Nehemías 6:11
  12. 13 Zacarías 14:10; Jeremías 38:7; Hechos 24:13; Lucas 23:2; Jeremías 20:10
  13. 14 Salmo 27:12; Mateo 5:11–12; Jeremías 40:4–6; Salmo 52:1–2; Salmo 35:11
  14. 15 Jeremías 38:26; Mateo 21:35; 2 Crónicas 16:10; Génesis 39:20; Hechos 5:18
  15. 16 Jeremías 38:6; Jeremías 38:10–13; Lamentaciones 3:53; Génesis 40:15; Lamentaciones 3:55
  16. 17 Jeremías 21:7; 1 Reyes 22:16; Jeremías 21:1–2; Ezequiel 12:12–13; Jeremías 24:8
  17. 18 Juan 10:32; Hechos 25:8; Hechos 25:25; Hechos 25:11; Daniel 6:22
  18. 19 Jeremías 28:10–17; Jeremías 2:28; Jeremías 6:14; 2 Reyes 3:13; Jeremías 8:11
  19. 20 Jeremías 36:7; Jeremías 26:15; Jeremías 38:6–9; Hechos 25:10–11; Hechos 28:18–19

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias