1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: 2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. 3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum, 4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli: 5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum. 6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum: 7 et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini. 8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ, 9 et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: 10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster. 11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Jerusalem. 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 13 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus. 14 Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. 15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me. 16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. 17 Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt; vocavi illos, et non responderunt mihi. 18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis, 19 propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
Jeremías 35 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Habazziniah
Named as the father of Jeremiah and grandfather of Jaazaniah the Rechabite.
Citado en la guía: Jeremiah 35:3
Hanan
Son of Igdaliah, a man of God whose sons occupied the temple chamber where Jeremiah tested the Rechabites.
Citado en la guía: Jeremiah 35:4
Igdaliah
Named as the father of Hanan, a man of God.
Citado en la guía: Jeremiah 35:4
Jaazaniah
Son of Jeremiah, the son of Habazziniah, whom the prophet brought with his brothers and sons, the whole house of the Rechabites, into the temple.
Citado en la guía: Jeremiah 35:3
Jehonadab son of Rechab
Son of Rechab whom Jehu met on the road to Samaria, took into his chariot to see his zeal for the LORD, and had with him at the temple of Baal. The Rechabites kept his command…
Citado en la guía: 2 Kings 10:15; 2 Kings 10:23; Jeremiah 35:6
Jeremiah
Son of Habazziniah and father of Jaazaniah the Rechabite.
Citado en la guía: Jeremiah 35:3
Maaseiah
Son of Shallum, the doorkeeper whose chamber stood below the one Jeremiah used for the Rechabites.
Citado en la guía: Jeremiah 35:4
Shallum
Named as the father of Maaseiah, a temple doorkeeper.
Citado en la guía: Jeremiah 35:4
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Reyes 23:35; Jeremías 1:3; Jeremías 25:1; Daniel 1:1; Jeremías 36:29
- 2 1 Crónicas 2:55; 1 Crónicas 9:26; 1 Reyes 6:5–6; Ezequiel 40:7–13; 1 Crónicas 9:33
- 4 Deuteronomio 33:1; 2 Reyes 12:9; 2 Crónicas 8:14; 2 Reyes 25:18; Josué 14:6
- 5 Eclesiastés 9:7; Amós 2:12; 2 Corintios 2:9; Jeremías 35:2
- 6 2 Reyes 10:15; 1 Crónicas 2:55; Lucas 1:15; Levítico 10:9; Jueces 13:14
- 7 Jeremías 35:10; Éxodo 20:12; Efesios 6:2–3; Levítico 23:42–43; Génesis 25:27
- 8 Colosenses 3:20; Proverbios 1:8–9; Proverbios 6:20; Proverbios 4:1–2; Proverbios 4:10
- 9 1 Timoteo 6:6; Jeremías 35:7; Salmo 37:16; 2 Reyes 5:26; Números 16:14
- 11 Jeremías 8:14; 2 Reyes 24:1–2; Jeremías 4:5–7; Daniel 1:1–2; Lucas 21:20–21
- 13 Jeremías 32:33; Jeremías 5:3; Isaías 28:9–12; Jeremías 6:8–10; Jeremías 9:12
- 14 Jeremías 25:3–4; Isaías 50:2; Isaías 30:9; Jeremías 11:7; Jeremías 7:24–26
- 15 Jeremías 18:11; Jeremías 25:5–6; Ezequiel 18:30–32; Oseas 14:1–4; Jeremías 17:20–25
- 16 Jeremías 35:14; Malaquías 1:6; Isaías 1:3; Mateo 11:28–30; Lucas 15:11–13
- 17 Isaías 66:4; Romanos 10:21; Jeremías 7:13; Isaías 65:12; Lucas 13:34–35
- 18 Éxodo 20:12; Deuteronomio 5:16; Efesios 6:1–3
- 19 Jeremías 15:19; Lucas 21:36; Judas 24; Jeremías 33:17–18; Salmo 5:5
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… that is, from all nations, [guests] to the marriage feast of His Son, as also He says by Jeremiah: "I have sent also unto you my servants the prophets to say, Return ye now, every man, from his very evil way, and amend your doings." And again He says by the same prophet: "I have also sent unto you my …
But the commandment of the father the sons kept and observed, and by this earned a blessing from the Lord. Now the Lord had not commanded this, but their own father.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)