Saltar al texto

Jeremías · Vulgata Clementina

Jeremías 33 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens: 2 [Hæc dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus: Dominus nomen ejus: 3 Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. 4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt, et ad munitiones, et ad gladium 5 venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum: 6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. 7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et ædificabo eos sicut a principio. 8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me. 9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. 10 Hæc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quæ desolatæ sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, 11 vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus. 12 Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. 13 In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.] 14◆ [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda. 15◆ In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra: 16◆ in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. 17◆ Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël: 18◆ et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et cædat victimas omnibus diebus.] 19◆ Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 20◆ [Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, 21◆ et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei. 22◆ Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.] 23◆ Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 24◆ [Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. 25◆ Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui, 26◆ equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]

Referencias cruzadas (24)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jeremías 32:2–3; Jeremías 37:21; Jeremías 38:28; Jeremías 32:8; 2 Timoteo 2:9
  2. 2 Éxodo 6:3; Isaías 37:26; Éxodo 15:3; Éxodo 3:14–15; Isaías 43:21
  3. 3 Jeremías 29:12; Isaías 65:24; Efesios 3:20; Isaías 48:6; Salmo 91:15
  4. 4 Jeremías 32:24; Ezequiel 4:2; Habacuc 1:10; Ezequiel 21:22; Ezequiel 26:8
  5. 5 Isaías 8:17; Jeremías 21:4–7; Jeremías 21:10; Jeremías 32:5; Miqueas 3:4
  6. 6 Juan 10:10; Isaías 30:26; Tito 3:5–6; Salmo 67:2; Isaías 58:8
  7. 7 Amós 9:14–15; Jeremías 30:3; Isaías 1:26; Jeremías 32:44; Jeremías 29:14
  8. 8 Zacarías 13:1; Miqueas 7:18–19; Ezequiel 36:25; Apocalipsis 1:5; Jeremías 31:34
  9. 9 Salmo 126:2–3; Isaías 60:5; Sofonías 3:17–20; Isaías 62:7; Nehemías 6:16
  10. 10 Jeremías 32:43; Jeremías 32:36; Ezequiel 37:11
  11. 11 1 Crónicas 16:34; Salmo 106:1; Salmo 107:22; Salmo 107:1; Hebreos 13:15
  12. 12 Isaías 65:10; Jeremías 51:62; Jeremías 31:24; Jeremías 36:29; Ezequiel 34:12–15
  13. 13 Levítico 27:32; Lucas 15:4; Jeremías 17:26; Juan 10:3–4
  14. 14 Hageo 2:6–9; Jeremías 23:5; 1 Crónicas 17:13–14; 2 Corintios 1:20; Génesis 49:10
  15. 15 Jeremías 23:5–6; Isaías 11:1–5; Isaías 4:2; Zacarías 3:8; Isaías 53:2
  16. 16 Jeremías 23:6; 1 Corintios 1:30; Isaías 45:17; 2 Corintios 5:21; Filipenses 3:9
  17. 17 1 Reyes 2:4; Salmo 89:29–37; Lucas 1:32–33; 1 Crónicas 17:11–14; Isaías 9:7
  18. 18 Isaías 56:7; Romanos 15:16; Deuteronomio 18:1; 1 Pedro 2:5; Apocalipsis 1:6
  19. 20 Génesis 8:22; Isaías 54:9–10; Salmo 89:37; Salmo 104:19–23; Jeremías 31:35–37
  20. 21 Salmo 89:34; 2 Crónicas 7:18; 2 Crónicas 21:7; 2 Samuel 23:5; Mateo 24:35
  21. 22 Génesis 22:17; Génesis 15:5; Hebreos 11:12; Ezequiel 37:24–27; Isaías 66:21
  22. 24 Nehemías 4:2–4; Salmo 83:4; Salmo 44:13–14; Jeremías 30:17; Ester 3:6–8
  23. 25 Salmo 74:16–17; Jeremías 31:35–36; Jeremías 33:20; Salmo 104:19; Génesis 8:22
  24. 26 Jeremías 31:37; Isaías 14:1; Oseas 2:23; Jeremías 31:20; Oseas 1:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?