1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? 3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. 4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. 5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. 6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. 7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet. 8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. 9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. 10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. 11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. 12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. 14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. 15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. 16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. 17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. 18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. 19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. 20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. 21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. 22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? 23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro 24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? 25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. 28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? 29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.]
Job 19 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (28)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Salmo 6:2–3; Apocalipsis 6:10; Salmo 42:10; Salmo 59:7; Salmo 55:21
- 3 Génesis 31:7; Daniel 1:20; Job 18:4–21; Job 15:11–12; Job 15:4–6
- 4 2 Corintios 5:10; Ezequiel 18:4; Proverbios 9:12; Gálatas 6:5; Job 11:3–6
- 5 Salmo 35:26; Salmo 55:12; Salmo 38:16; Sofonías 2:10; Lucas 1:25
- 6 Job 18:8–10; Job 27:2; Job 16:11–14; Job 7:20; Oseas 7:12
- 7 Habacuc 1:2–3; Lamentaciones 3:8; Job 23:3–7; Job 40:8; Job 31:35–36
- 8 Job 3:23; Lamentaciones 3:7; Salmo 88:8; Lamentaciones 3:9; Proverbios 4:19
- 9 Salmo 89:44; Job 29:7–14; Salmo 89:39; Lamentaciones 5:16; Job 30:1
- 10 Job 24:20; Salmo 37:35–36; Job 12:14; 2 Corintios 4:8–9; Job 2:7
- 11 Job 13:24; Job 33:10; Job 16:9; Salmo 89:46; Lamentaciones 2:5
- 12 Job 30:12; Job 16:13; Job 16:11; Isaías 10:5–6; Isaías 51:23
- 13 Salmo 88:8; Salmo 69:8; Salmo 88:18; Salmo 31:11; Salmo 69:20
- 14 Salmo 38:11; Mateo 10:21; Jeremías 20:10; Proverbios 18:24; Juan 13:18
- 15 Salmo 123:3; Job 31:31–32
- 16 Job 1:15–17; Job 1:19
- 17 Job 2:9–10; Job 17:1
- 18 2 Reyes 2:23; Job 30:12; Job 30:1; Isaías 3:5
- 19 Salmo 41:9; Salmo 55:12–14; Salmo 109:4–5; Job 6:14–15; Salmo 38:11
- 20 Salmo 102:5; Lamentaciones 4:8; Job 33:19–22; Salmo 22:14–17; Job 2:4–6
- 21 Job 1:11; Salmo 38:2; Job 6:4; Romanos 12:15; Hebreos 13:3
- 22 Salmo 69:26; Job 13:25; Job 31:31; Job 16:11; Miqueas 3:3
- 23 Isaías 30:8; Job 31:35; Isaías 8:1
- 24 Jeremías 17:1; Éxodo 32:16; Deuteronomio 27:2–3; Éxodo 28:21; Éxodo 28:11–12
- 25 Efesios 1:7; Isaías 54:5; Salmo 78:35; Salmo 19:14; Proverbios 23:11
- 26 Mateo 5:8; 1 Juan 3:2; Salmo 17:15; Apocalipsis 1:7; 1 Corintios 13:12
- 27 Salmo 73:26; Isaías 26:19; Números 24:17
- 28 Job 19:22; Salmo 69:26; 1 Reyes 14:13
- 29 Eclesiastés 11:9; Eclesiastés 12:14; Job 13:7–11; Salmo 1:5; Mateo 7:1–2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias