1 [Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. 5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. 7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. 8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. 9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. 11 Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. 12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. 13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. 14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?]
Job 17 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Isaías 38:10–14; Salmo 88:3–5; Job 17:13–14; Job 42:16; Job 6:11
- 2 Job 12:4; Job 16:20; 1 Samuel 1:6–7; Mateo 27:39–44; Salmo 35:14–16
- 3 Hebreos 7:22; Proverbios 11:15; Isaías 38:14; Génesis 44:32; Salmo 119:122
- 4 Mateo 11:25; Mateo 13:11; 2 Samuel 17:14; Isaías 19:14; 1 Corintios 1:20
- 5 Salmo 12:2–3; Proverbios 20:19; Proverbios 29:5; Éxodo 20:5; 1 Reyes 11:12
- 6 Job 30:9; Salmo 44:14; 1 Reyes 9:7; Isaías 5:12; Génesis 31:27
- 7 Salmo 6:7; Job 16:16; Salmo 31:9–10; Eclesiastés 6:12; Lamentaciones 5:17
- 8 Habacuc 1:13; Eclesiastés 5:8; Job 34:30; Job 22:19; Romanos 11:33
- 9 Proverbios 4:18; Isaías 1:15–16; Job 22:30; Salmo 84:7; 2 Corintios 12:9–10
- 10 Job 42:7; Job 6:29; 1 Corintios 1:20; 1 Corintios 6:5; Job 17:4
- 11 Job 7:6; Isaías 38:10; Proverbios 16:9; Santiago 4:13–15; Isaías 8:10
- 12 Job 24:14–16; Job 7:13–14; Job 7:3–4; Deuteronomio 28:67
- 13 Job 10:21–22; Job 30:23; Job 3:13; Salmo 139:8; Job 14:14
- 14 Salmo 16:10; Job 24:20; Hechos 13:34–37; Job 21:32–33; Job 30:30
- 15 Job 13:15; Job 19:10; Job 4:6; Job 6:11; Job 7:6
- 16 Job 3:17–19; Jonás 2:6; Ezequiel 37:11; Isaías 38:17–18; Job 18:13–14
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias