1 Respondens autem Job Domino, dixit: 2 [Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. 3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. 4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. 5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. 6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.] 7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. 8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. 9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. 10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. 11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. 12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. 13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. 14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. 15 Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. 16 Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.
Job 42 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Jemimah
The first of the three daughters born to Job after his restoration, who received an inheritance among her brothers.
Citado en la guía: Job 42:14
Keren-happuch
The third of the three daughters born to Job after his restoration, who received an inheritance among her brothers.
Citado en la guía: Job 42:14
Keziah
The second of the three daughters born to Job after his restoration, who received an inheritance among her brothers.
Citado en la guía: Job 42:14
Referencias cruzadas (14)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Mateo 19:26; Marcos 10:27; Génesis 18:14; Hebreos 4:12–13; Jeremías 32:17
- 3 Salmo 131:1; Job 38:2; Salmo 139:6; Salmo 40:5; Proverbios 30:2–4
- 4 Job 40:7; Job 38:3; Génesis 18:30–32; Génesis 18:27
- 5 Efesios 1:17–18; Romanos 10:17; Juan 12:45; Isaías 6:5; Isaías 6:1
- 6 Esdras 9:6; 1 Timoteo 1:13–16; Santiago 4:7–10; Job 40:3–4; Daniel 9:3
- 7 Job 32:2–3; Job 11:5–6; Job 32:5; Job 2:11; Salmo 51:4
- 8 Números 23:1; Santiago 5:16; Salmo 103:10; Génesis 20:17; 1 Crónicas 15:26
- 9 Hebreos 11:8; Hechos 9:6; Eclesiastés 9:7; Proverbios 3:11–12; Mateo 7:24
- 10 Deuteronomio 30:3; Job 8:6–7; Proverbios 22:4; Isaías 40:2; Isaías 61:7
- 11 Job 2:11; Job 19:13–14; Génesis 24:22; Proverbios 16:7; Hebreos 12:12
- 12 Job 8:7; Eclesiastés 7:8; Proverbios 10:22; Génesis 24:35; Salmo 144:13–15
- 13 Job 1:2; Salmo 127:3; Salmo 107:41; Isaías 49:20
- 15 Números 27:7; Salmo 144:12; Josué 18:4; Hechos 7:20; Josué 15:18–19
- 16 Proverbios 17:6; Génesis 50:23; Salmo 128:6; Génesis 25:7; Génesis 47:28
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… of the holy Job while yet in this mortal body, when he says to God, "I have heard of Thee by the hearing of the ear; but now mine eye seeth Thee: wherefore I abhor myself, and melt away, and count myself dust and ashes;" although there is no reason why we should not understand this of the eye of …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
… hearing such things, I being nothing?" And again, "I have heard of Thee before, as far as hearing of the ear; but now mine eye hath seen Thee; wherefore I have made myself vile, and have melted away; and I accounted myself earth and ashes." This fortitude then, this moderation, of him that was before law and grace, let us …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)