1 [Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. 2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. 3 Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.] 4 Hæc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, 5 quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis. 6 Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum. 7 Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem. 8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me. 9 Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. 10 Et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis. 11 Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. 12 Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. 13 Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium. 14 Et præcidi virgam meam secundam, quæ appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israël. 15 Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti. 16 Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. 17 O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.
Zacarías 11 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (17)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Jeremías 22:23; Jeremías 22:6–7; Lucas 21:23–24; Deuteronomio 32:22; Habacuc 2:8
- 2 Lucas 23:31; Ezequiel 20:46; Isaías 32:15–19; Isaías 2:12–17; Nahúm 3:8–19
- 3 Jeremías 50:44; Jeremías 25:34–36; 1 Samuel 4:21–22; Jeremías 26:6; Oseas 10:5
- 4 Zacarías 11:7; Mateo 23:37; Romanos 15:8; Efesios 1:3; Isaías 49:4–5
- 5 Jeremías 50:7; 1 Timoteo 6:5–10; Oseas 12:8; Ezequiel 34:18–19; Nehemías 5:8
- 6 Jeremías 13:14; Hebreos 10:26–31; Mateo 22:7; Isaías 9:19–21; Miqueas 5:8
- 7 Zacarías 11:14; Isaías 11:4; Zacarías 11:4; Ezequiel 37:16–23; Zacarías 11:10–11
- 8 Juan 15:18; Juan 7:7; Mateo 23:34–36; Isaías 49:7; Oseas 5:7
- 9 Apocalipsis 22:11; Mateo 13:10–11; Jeremías 43:11; Juan 12:35; Juan 8:24
- 10 Zacarías 11:7; Salmo 89:39; Hebreos 8:8–13; Jeremías 14:21; Jeremías 31:31–32
- 11 Santiago 2:5–6; Lamentaciones 3:25–26; Sofonías 3:12; Isaías 40:31; Lucas 2:38
- 12 Mateo 26:15; Éxodo 21:32; Lucas 22:3–6; Marcos 14:10–11; Juan 13:27–30
- 13 Mateo 27:3–10; Hechos 1:18–19; Isaías 53:2–3; Mateo 27:12; Hechos 4:11
- 14 Santiago 3:16; Isaías 9:21; Santiago 3:14; Ezequiel 37:16–20; Hechos 23:7–10
- 15 Ezequiel 13:3; Lamentaciones 2:14; Jeremías 2:26–27; Isaías 6:10–12; Mateo 23:17
- 16 Juan 10:12–13; Jeremías 23:2; Ezequiel 34:2–6; Juan 10:1; Mateo 23:13–29
- 17 Jeremías 23:1; Ezequiel 13:3; Ezequiel 34:2; 1 Corintios 8:4; Isaías 42:19–20
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And I will say to them, If it be good in your sight, give me my price, or refuse, and the rest.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)