1 Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore. 2 Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium, 3 signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus, 4 omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem: 5 vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum: 6 et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. 7 Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit, 8 ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini, 9 multoque in ea vivatis tempore: quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem. 10 Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ: 11 sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias, 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. 13 Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: 14 dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, 15 fœnumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini. 16 Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos: 17 iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. 18 Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate. 19 Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris. 20 Scribes ea super postes et januas domus tuæ, 21 ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ. 22 Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei, 23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt. 24 Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. 25 Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. 26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: 27 benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis: 28 maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. 29 Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: 30 qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul. 31 Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. 32 Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.
Deuteronomy · Clementine Vulgate
Deuteronomy 11 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Eliab
The son of Pallu of Reuben and the father of Nemuel, Dathan and Abiram.
Cited in the guide: Numbers 16:1; Numbers 26:8–9; Deuteronomy 11:6
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (32)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Deuteronomy 6:5; Luke 1:74–75; Deuteronomy 10:12; Deuteronomy 30:16–20; Zechariah 3:7
- 2 Deuteronomy 9:26; Deuteronomy 29:10; Deuteronomy 8:2–5; Proverbs 22:19; Deuteronomy 4:34
- 3 Deuteronomy 7:19; Psalm 78:12–13; Jeremiah 32:20–21; Psalm 105:27–45; Deuteronomy 4:34
- 4 Exodus 15:19; Exodus 14:23–31; Psalm 106:11; Exodus 15:9–10; Exodus 15:4
- 5 Psalm 77:20; Psalm 78:14–72; Psalm 105:39–41; Psalm 106:12–48
- 6 Numbers 26:9–10; Psalm 106:17; Numbers 16:1–35; Numbers 27:3
- 7 Psalm 150:2; Psalm 145:4–6; Psalm 145:12; Psalm 106:2; Deuteronomy 5:3
- 8 Joshua 1:6–7; Ephesians 6:10; Ephesians 3:16; Philippians 4:13; Deuteronomy 31:23
- 9 Exodus 3:8; Deuteronomy 4:40; Ezekiel 20:6; Deuteronomy 6:2; Deuteronomy 9:5
- 10 Zechariah 14:18
- 11 Hebrews 6:7; Deuteronomy 8:7–9; Psalm 65:12–13; Genesis 27:28; Psalm 104:10–13
- 12 Jeremiah 24:6; Psalm 33:18; 1 Kings 9:3; Psalm 34:15; Ezra 5:5
- 13 Deuteronomy 10:12; Deuteronomy 4:29; Deuteronomy 11:8; Deuteronomy 6:17; Deuteronomy 6:5–6
- 14 James 5:7; Leviticus 26:4; Deuteronomy 28:12; Ezekiel 34:26; Joel 2:22–23
- 15 Psalm 104:14; Deuteronomy 6:11; Joel 2:19; Malachi 3:10–11; Joel 2:22
- 16 Hebrews 3:12; Job 31:27; Hebrews 2:1; Deuteronomy 29:18; James 1:26
- 17 1 Kings 8:35; 2 Chronicles 6:26; Deuteronomy 6:15; Amos 4:7; 1 Kings 17:1
- 18 Colossians 3:16; Deuteronomy 6:6–9; Proverbs 3:1; 2 Peter 3:1–2; Psalm 119:11
- 19 Deuteronomy 6:7; Proverbs 2:1; Psalm 34:11; Isaiah 38:19; Deuteronomy 4:9–10
- 20 Deuteronomy 6:9
- 21 Proverbs 3:2; Proverbs 4:10; Proverbs 9:11; Deuteronomy 4:40; Psalm 72:5
- 22 Deuteronomy 6:17; Deuteronomy 11:13; Deuteronomy 10:20; 2 Timothy 4:8; Acts 11:23
- 23 Deuteronomy 4:38; Deuteronomy 9:1; Deuteronomy 7:1–2; Exodus 23:27–30; Deuteronomy 7:22–23
- 24 Joshua 14:9; Genesis 15:18–21; Exodus 23:31; 1 Kings 4:21; 2 Chronicles 9:26
- 25 Deuteronomy 7:24; Exodus 23:27; Joshua 1:5; Deuteronomy 2:25; Joshua 5:1
- 26 Deuteronomy 30:15–20; Deuteronomy 30:1; Galatians 3:10; Galatians 3:13–14
- 27 Isaiah 1:19; Deuteronomy 28:1–14; Isaiah 3:10; Luke 11:28; Leviticus 26:3–13
- 28 Deuteronomy 28:15–68; Romans 2:8–9; Galatians 3:10; Matthew 25:41; Deuteronomy 29:19–28
- 29 Deuteronomy 27:12–26; Joshua 8:30–35
- 30 Genesis 12:6; Judges 7:1; Joshua 5:9; Joshua 4:19
- 31 Joshua 1:11; Deuteronomy 9:1; Joshua 3:13–17
- 32 Deuteronomy 12:32; Matthew 28:20; 1 Thessalonians 4:1–2; Luke 1:6; John 15:14
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences