1 [Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. 3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. 4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. 5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. 6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi; 7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. 8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. 9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. 10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. 11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. 12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. 13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. 14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. 15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. 16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. 17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. 18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. 19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit. 20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; 21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. 22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; 23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. 24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, 25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?] 26 [Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: 27 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa. 28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, 29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. 30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?]
Ecclesiastes · Clementine Vulgate
Ecclesiastes 7 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (29)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Revelation 14:13; Proverbs 22:1; Ecclesiastes 4:2; 2 Corinthians 5:8; Philippians 1:21–23
- 2 Psalm 90:12; Hebrews 9:27; Deuteronomy 32:29; Deuteronomy 32:46; Philippians 3:19
- 3 2 Corinthians 7:9–11; Romans 5:3–4; James 4:8–10; John 16:20–22; Hebrews 12:10–11
- 4 Matthew 8:14–16; Luke 7:12–13; 1 Samuel 25:36; Nehemiah 2:2–5; Jeremiah 51:39
- 5 Proverbs 15:31–32; Psalm 141:5; Revelation 3:19; Proverbs 13:18; Proverbs 17:10
- 6 Psalm 58:9; Psalm 118:12; Ecclesiastes 2:2; Luke 6:25; Jude 12–13
- 7 Deuteronomy 16:19; Exodus 23:8; Proverbs 17:23; Ecclesiastes 4:1; Isaiah 1:23
- 8 Hebrews 10:36; Psalm 126:5–6; Proverbs 14:29; 1 Peter 1:13; James 5:11
- 9 James 1:19; Proverbs 14:17; Proverbs 16:32; Ephesians 4:26–27; Proverbs 26:23–26
- 10 Psalm 14:2–3; Genesis 6:11–12; Romans 1:22–32; Isaiah 50:1; Judges 6:13
- 11 Ecclesiastes 11:7; 1 Timothy 6:17–19; Proverbs 8:10–11; Ecclesiastes 2:13; Ecclesiastes 9:15–18
- 12 Proverbs 8:35; Proverbs 2:7; Proverbs 3:18; Proverbs 11:4; Judges 9:15
- 13 Ecclesiastes 1:15; Job 12:14; Psalm 107:43; Isaiah 14:27; Ecclesiastes 3:11
- 14 Ecclesiastes 3:4; Ecclesiastes 3:22; Deuteronomy 8:3; Ecclesiastes 12:13; James 5:13
- 15 Ecclesiastes 8:12–14; Ecclesiastes 6:12; Psalm 73:3–13; Matthew 23:34–35; Ecclesiastes 9:1–2
- 16 Romans 12:3; Proverbs 25:16; Colossians 2:18; James 3:13–17; Matthew 6:1–7
- 17 Proverbs 10:27; Job 22:16; Psalm 55:23; Acts 12:23; Acts 5:10
- 18 Ecclesiastes 12:13; Ecclesiastes 11:6; Malachi 4:2; Ecclesiastes 8:12; Luke 1:50
- 19 Proverbs 21:22; Colossians 1:9–11; Ecclesiastes 9:13–18; Proverbs 24:5; 2 Samuel 20:16–22
- 20 Romans 3:23; Isaiah 53:6; 1 John 1:8–10; James 3:2; Proverbs 20:9
- 21 Proverbs 30:10; Isaiah 29:21; 2 Samuel 16:10; 2 Samuel 19:19; 1 Corinthians 13:5–7
- 22 James 3:9; Matthew 15:19; Matthew 18:32–35; 1 Kings 2:44; John 8:7–9
- 23 Romans 1:22; 1 Corinthians 1:20; Genesis 3:5; 1 Kings 11:1–8; 1 Kings 3:11–12
- 24 Romans 11:33; Isaiah 55:8–9; 1 Timothy 6:16; Psalm 139:6; Job 28:28
- 25 Ecclesiastes 10:13; Joshua 7:13; Ecclesiastes 2:15; Proverbs 17:12; Ecclesiastes 3:16–17
- 26 Proverbs 22:14; Proverbs 5:3–5; Proverbs 2:16; Proverbs 2:18–19; Ecclesiastes 2:26
- 27 Ecclesiastes 12:8–10; Ecclesiastes 1:1–2
- 28 Job 33:23; Psalm 12:1; 1 Kings 11:1–3; Isaiah 26:9; Ecclesiastes 7:23–24
- 29 Jeremiah 4:22; Genesis 6:11–12; Mark 7:8–9; Titus 3:3; Genesis 5:1
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… about eating and drinking, which he often repeats, and very much commends, does not savor the dainties of carnal pleasures, is made plain enough when he says, "It is better to go into the house of mourning than to go into the house of feasting." And a little after He says, "The heart of the wise is in the house …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
For God, according to the Preacher, made man upright, and they have themselves sought out many inventions.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
… is better to go into the house of mourning than to go into the house of feasting." And a little after He says, "The heart of the wise is in the house of mourning, and the heart of the simple in the house of feasting." But I think that more worthy of quotation from this book which relates to both …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)