1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël. 4 Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur. 5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, 6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: 7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: 8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum: 9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus. 10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis: 11 et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem: 12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem: 13 ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit. 14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis: 15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit: 16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: 17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. 18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. 19 Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. 20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. 21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. 22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet. 23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? 24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. 25 Et dixistis: Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? 26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. 27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: 28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. 29 Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ? 30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. 31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël? 32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.
Ezekiel 18 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (30)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Jeremiah 31:29–30; Lamentations 5:7; Ezekiel 37:11; Ezekiel 37:19; Ezekiel 37:25
- 3 Ezekiel 18:19–20; Ezekiel 33:11–20; Ezekiel 18:30; Ezekiel 36:31–32; Romans 3:19
- 4 Ezekiel 18:20; Romans 6:23; Numbers 16:22; Hebrews 12:9; Galatians 3:10–13
- 5 Ezekiel 33:14; Proverbs 21:3; 1 John 3:7; 1 John 5:2–5; 1 John 2:29
- 6 Ezekiel 18:15; Deuteronomy 4:19; Ezekiel 20:24; Ezekiel 6:13; Ezekiel 22:9–11
- 7 Ezekiel 18:16; Exodus 22:26; Ezekiel 18:12; Deuteronomy 24:12–13; Ezekiel 33:15
- 8 Exodus 22:25; Zechariah 8:16; Deuteronomy 23:19–20; Leviticus 25:35–37; Psalm 15:5
- 9 Ezekiel 20:11; Habakkuk 2:4; Amos 5:4; Deuteronomy 10:12–13; Romans 1:17
- 10 Exodus 21:12; Exodus 22:2; Malachi 3:8–9; 1 John 3:12; Leviticus 19:13
- 11 Ezekiel 18:15; 1 Kings 13:22; 1 John 3:22; Matthew 7:21–27; John 15:14
- 12 Ezekiel 8:17; Ezekiel 8:6; Amos 4:1; 2 Kings 21:11; Zechariah 7:10
- 13 Exodus 22:25; Ezekiel 18:8; Leviticus 20:9; Ezekiel 18:32; Ezekiel 33:4–5
- 14 2 Chronicles 34:21; Proverbs 23:24; Isaiah 44:19; Ezekiel 18:28; Jeremiah 8:6
- 15 Ezekiel 18:6–7; Ezekiel 18:11–13
- 16 Ezekiel 18:7; Proverbs 25:21; Psalm 41:1; Job 22:7; Luke 14:13
- 17 Ezekiel 18:8–9; Matthew 18:27–35; Jeremiah 16:11–13; Ezekiel 33:15–16; Ezekiel 18:28
- 18 Ezekiel 3:18; Ezekiel 18:24; John 8:21; Ezekiel 18:26; John 8:24
- 19 Exodus 20:5; Zechariah 1:3–6; Deuteronomy 5:9; Ezekiel 18:9; Jeremiah 15:4
- 20 2 Kings 14:6; Deuteronomy 24:16; Ezekiel 18:4; Jeremiah 31:29–30; Matthew 16:27
- 21 Ezekiel 33:19; Titus 2:11–14; Ezekiel 18:27–28; Romans 8:13; Acts 3:19
- 22 Micah 7:19; Isaiah 43:25; Ezekiel 33:16; Psalm 18:20–24; Ezekiel 18:24
- 23 Ezekiel 33:11; 1 Timothy 2:4; 2 Peter 3:9; Ezekiel 18:32; Luke 15:10
- 24 Ezekiel 33:18; Proverbs 21:16; 2 John 8; Ezekiel 33:12–13; 2 Chronicles 24:17–22
- 25 Ezekiel 33:17; Malachi 3:13–15; Malachi 2:17; Ezekiel 33:20; Genesis 18:25
- 27 Ezekiel 18:21; Isaiah 1:18; Isaiah 55:7; Acts 3:19; Acts 20:21
- 28 Deuteronomy 32:29; Luke 15:17–18; James 2:10–12; Colossians 3:5–9; Ezekiel 12:3
- 29 Proverbs 19:3; Ezekiel 18:25; Ezekiel 18:2
- 30 Matthew 16:27; Ezekiel 18:21; Matthew 3:2; Luke 13:3; Ezekiel 14:6
- 31 Psalm 51:10; Ezekiel 36:26; Romans 8:13; Ezekiel 11:19; Isaiah 1:16–17
- 32 2 Peter 3:9; Ezekiel 18:23; Ezekiel 33:11; Lamentations 3:33
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… and the Lord of all things has himself declared with an oath regarding it, "As I live, saith the Lord, I desire not the death of the sinner, but rather his repentance;" adding, moreover, this gracious declaration, "Repent, O house of Israel, of your iniquity. Say to the children of My people, Though your sins reach from earth to heaven, …
… not to despair of any so long as "the patience of God leadeth the ungodly to repentance," and doth not hurry him out of this life; "God, who willeth not the death of a sinner, but that he should return from his ways and live." He is a heathen today; but how knowest thou whether he may not be a …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
Doth he turn away, and not return?" and, "I do not will the death of the sinner, so much as that he should turn and live:" and, "To-day if ye will hear His voice:" and many other such things, both sayings and examples are set in the Scripture.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… to thyself, "God hath promised me forgiveness, whenever I reform myself I am secure; I read the divine Scripture, "In the day that the wicked man turneth away from his wickedness, and doeth that which is lawful and right, I will forget all his iniquities." I am secure then, whenever I reform myself, God will give me pardon for my …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)