1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. 4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? 5 recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cæpe, et allia. 6 Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. 7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. 8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. 10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, 11 et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? 12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. 14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. 15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. 16 Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, 17 ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. 18 Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis: 19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Ægypto? 21 Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? 22 numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? 23 Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. 24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. 25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. 26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. 27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. 28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. 29 At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? 30 Reversusque est Moyses, et majores natu Israël in castra. 31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram. 32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum: qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum. 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. 34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
Numbers 11 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Eldad
One of two men who remained in the camp when the seventy elders went out to the Tent, yet received the Spirit like them and prophesied in the camp.
Cited in the guide: Numbers 11:26–27
Medad
One of two men who remained in the camp when the seventy elders went out to the Tent, yet received the Spirit like them and prophesied in the camp.
Cited in the guide: Numbers 11:26–27
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (31)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Numbers 21:5; 2 Kings 1:12; Numbers 16:35; Exodus 16:9; 1 Corinthians 10:10
- 2 Numbers 21:7; James 5:16; Numbers 16:45–48; Exodus 32:31–32; Exodus 32:10–14
- 3 Deuteronomy 9:22
- 4 1 Corinthians 10:6; Exodus 12:38; Psalm 106:14; Psalm 78:18–20; 1 Corinthians 15:33
- 5 Exodus 16:3; Psalm 17:14; Philippians 3:19
- 6 Numbers 21:5; 2 Samuel 13:4
- 7 Exodus 16:31; Exodus 16:14–15; Genesis 2:12; 1 Corinthians 1:23–24; Revelation 2:17
- 8 Exodus 16:31; Exodus 16:16–18; John 6:27; Exodus 16:23; John 6:33–58
- 9 Exodus 16:13–14; Psalm 78:23–25; Psalm 105:40; Deuteronomy 32:2
- 10 Psalm 78:21; Numbers 16:27; Numbers 20:10–13; Psalm 106:32–33; Psalm 139:21
- 11 Deuteronomy 1:12; Exodus 5:22; Job 10:2; 2 Corinthians 11:28; Jeremiah 15:10
- 12 Isaiah 49:23; Isaiah 40:11; Exodus 13:5; 1 Thessalonians 2:7; Genesis 50:24
- 13 Matthew 15:33; Mark 8:4; John 6:5–9; Mark 9:23
- 14 Exodus 18:18; Deuteronomy 1:9–12; Zechariah 6:13; 2 Corinthians 2:16; Isaiah 9:6
- 15 Jonah 4:3; 1 Kings 19:4; Philippians 1:20–24; Jonah 4:8–9; Jeremiah 20:18
- 16 Exodus 24:1; Exodus 24:9; Deuteronomy 16:18; Genesis 46:27; Luke 10:17
- 17 1 Samuel 10:6; Numbers 11:25; 1 Corinthians 12:4–11; 2 Kings 2:9; 2 Kings 2:15
- 18 Exodus 19:10; Acts 7:39; Exodus 16:3–7; Numbers 11:4–6; Numbers 11:1
- 20 Psalm 106:15; Numbers 21:5; Psalm 78:27–30; 1 Samuel 10:19; Acts 13:41
- 21 Exodus 12:37; Numbers 1:46; Genesis 12:2; Exodus 38:26; Numbers 2:32
- 22 2 Kings 7:2; Matthew 15:33; Luke 1:18; Luke 1:34; John 6:6–7
- 23 Isaiah 59:1; Isaiah 50:2; Genesis 18:14; Luke 1:37; Numbers 23:19
- 24 Numbers 11:16; Numbers 11:26
- 25 Numbers 11:17; Joel 2:28–29; 1 Samuel 10:10; Numbers 12:5; 1 Corinthians 14:1–3
- 26 Jeremiah 36:5; 1 Samuel 20:26; 1 Samuel 10:22; Exodus 3:11; Exodus 4:13–14
- 28 Luke 9:49–50; Mark 9:38–40; John 3:26; Joshua 1:1; Exodus 33:11
- 29 1 Corinthians 14:5; Matthew 9:37–38; James 4:5; Luke 10:2; James 5:9
- 31 Exodus 16:13; Psalm 78:26–29; Psalm 105:40; Exodus 15:10; Psalm 135:7
- 32 Ezekiel 45:11; Exodus 16:36
- 33 Psalm 78:30–31; Psalm 106:14–15; Numbers 25:9; Numbers 16:49; Deuteronomy 28:27
- 34 Deuteronomy 9:22; 1 Corinthians 10:6; Numbers 33:16
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… the outward act, the broth to the allurement of lust within, as it is written, And the mixed multitude that was among them fell a lusting; and the children of Israel also wept again and again and said, Who shall give us flesh to eat?' When the angel, then, stretched out his staff and touched the rock, and fire rose …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
The seventy Elders were chosen; And the Lord came down in a cloud, and took of the Spirit that was upon Moses, and put it upon the seventy Elders; not that the Spirit was divided, but that His grace was distributed in proportion to the vessels, and the capacity of the recipients.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
They were called, and they came not; my lord Moses, forbid them." "I cannot forbid them," he says, "for this grace is from Heaven; nay, so far am I from forbidding them, that I myself am thankful for it.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Wait for the proper season; and oh that all the Lord's people may be prophets, whenever the Lord shall give His Spirit upon them!" saying this also prophetically, whenever the Lord shall give; "For as yet then He has not given it; so thou hast it not yet."--Had not then Abraham this, and Isaac, and Jacob, and Joseph?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)