Saltar al texto

1 Reyes · Vulgata Clementina

1 Reyes 15 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. 3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. 4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem: 5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi. 6 Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. 7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. 8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo. 9 In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda, 10 et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. 11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus: 12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus. 13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat: subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron: 14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis: 15 et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa. 16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum. 17 Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. 18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: 19 Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me. 20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. 21 Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. 22 Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. 23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. 24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. 25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israël duobus annis. 26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. 27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon. 28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. 29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, 30 propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël: et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël. 31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? 32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum. 33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. 34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Abijah

    King of Judah

    Rehoboam's son who reigned briefly, warring against the northern kingdom.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:1-8; 2 Chron. 13; Matt. 1:7

  • Abishalom

    Father of Maacah

    Named as the father of Maacah, the mother of King Abijam.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:2; 1 Kings 15:10

  • Ahijah

    Father of Baasha

    Named as the father of Baasha, king of Israel, of the house of Issachar.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:27; 1 Kings 15:33; 1 Kings 21:22

  • Asa

    King of Judah

    A reforming king who tore down idols and trusted the LORD against vast armies.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:9-24; 2 Chron. 14-16; Matt. 1:7-8

  • Baasha

    King of Israel, killed Nadab

    Son of Ahijah of the house of Issachar, who killed Nadab at Gibbethon, destroyed Jeroboam's whole household, and reigned twenty-four years in Tirzah.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:27; 1 Kings 15:29; 1 Kings 15:33

  • Ben-hadad

    King of Aram under Asa

    Son of Tabrimmon, the son of Hezion, ruling in Damascus, whom Asa paid to break his treaty with Baasha; he then attacked Ijon, Dan, Abel-beth-maacah and Naphtali.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:18; 1 Kings 15:20; 2 Chronicles 16:2

  • Hezion

    Grandfather of Ben-hadad

    Named as the father of Tabrimmon and grandfather of Ben-hadad king of Aram.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:18

  • Maacah

    Queen mother of Abijam

    Daughter of Abishalom and mother of King Abijam, whom Asa removed from her position as queen mother because she had made a detestable Asherah pole. 2 Chronicles 13:2 instead names…

    Citado en la guía: 1 Kings 15:2; 1 Kings 15:10; 1 Kings 15:13

  • Nadab

    King of Israel, son of Jeroboam

    Jeroboam's son, who reigned two years, did evil, and was struck down by Baasha at Gibbethon.

    Citado en la guía: 1 Kings 14:20; 1 Kings 15:25; 1 Kings 15:27

  • Tabrimmon

    Father of Ben-hadad

    Named as the father of Ben-hadad king of Aram and the son of Hezion.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:18

Referencias cruzadas (33)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Crónicas 13:1–22; 1 Reyes 14:31
  2. 2 2 Crónicas 13:2; 2 Crónicas 11:20–22; 1 Reyes 15:13
  3. 3 1 Reyes 11:4; Salmo 119:80; 1 Reyes 3:14; 2 Reyes 20:3; 1 Reyes 11:33
  4. 4 1 Reyes 11:36; 2 Crónicas 21:7; 1 Reyes 11:32; Salmo 132:17; 1 Reyes 11:12
  5. 5 1 Reyes 14:8; 2 Samuel 11:15–17; 1 Reyes 15:3; Salmo 51:1; 2 Crónicas 34:2
  6. 6 1 Reyes 14:30
  7. 7 2 Crónicas 13:2–22; 1 Reyes 14:29
  8. 8 2 Crónicas 14:1; 1 Reyes 14:31; 1 Crónicas 3:9; Mateo 1:7–8; 1 Reyes 14:1
  9. 10 1 Reyes 15:2; 2 Crónicas 11:20–21; 2 Crónicas 13:2; 1 Reyes 15:13
  10. 11 2 Crónicas 14:2; 2 Crónicas 15:17; 2 Crónicas 14:11; 1 Reyes 15:3; 2 Crónicas 16:7–10
  11. 12 1 Reyes 22:46; 1 Reyes 14:23–24; 1 Pedro 1:18; 1 Reyes 11:7–8; 2 Crónicas 14:2–5
  12. 13 Éxodo 32:20; Gálatas 2:14; Deuteronomio 33:9; Deuteronomio 7:5; Gálatas 2:5–6
  13. 14 1 Reyes 22:43; 1 Reyes 8:61; 1 Reyes 15:3; 2 Reyes 12:3; 2 Crónicas 15:17–18
  14. 15 1 Reyes 7:51; 2 Crónicas 14:13; 1 Crónicas 26:26–28; 2 Crónicas 15:18
  15. 16 1 Reyes 15:32; 2 Crónicas 16:1–6; 1 Reyes 15:6–7; 1 Reyes 14:30
  16. 17 1 Reyes 12:27; 2 Crónicas 16:1–6; Josué 18:25; 1 Reyes 15:21–22; 1 Samuel 15:34
  17. 18 1 Reyes 14:26; 2 Reyes 12:18; 1 Reyes 15:15; 1 Reyes 11:23–24; Génesis 14:15
  18. 19 Romanos 1:31; 2 Crónicas 16:7; Romanos 3:8; Isaías 31:1; Ezequiel 17:13–16
  19. 20 2 Reyes 15:29; Jueces 18:29; Josué 11:2; 1 Reyes 12:29; 2 Samuel 20:14–15
  20. 21 1 Reyes 14:17; 1 Reyes 16:15–18; 2 Crónicas 16:5; 1 Reyes 15:17; Cantar de los Cantares 6:4
  21. 22 Josué 21:17; Josué 18:24; 2 Crónicas 16:6; Josué 18:26; 1 Samuel 7:5
  22. 23 1 Reyes 15:7–8; Salmo 90:10; 2 Crónicas 16:11–14; 1 Reyes 14:29–31
  23. 24 Mateo 1:8; 1 Reyes 22:41–43; 2 Crónicas 17:1–9
  24. 25 1 Reyes 14:20; 1 Reyes 14:12
  25. 26 1 Reyes 14:16; 1 Reyes 15:34; 1 Reyes 15:30; 1 Reyes 12:28–33; 1 Reyes 13:33–34
  26. 27 Josué 19:44; Josué 21:23; 1 Reyes 14:14; 1 Reyes 16:15; 1 Reyes 16:9
  27. 28 Deuteronomio 32:35
  28. 29 1 Reyes 14:9–16; 2 Reyes 19:25; 2 Reyes 9:7–10; 2 Reyes 10:31; 2 Reyes 9:36–37
  29. 30 1 Reyes 15:26; 1 Reyes 14:22; 1 Reyes 14:9–16
  30. 31 1 Reyes 14:19; 1 Reyes 16:27; 1 Reyes 16:14; 1 Reyes 16:20; 1 Reyes 16:5
  31. 32 1 Reyes 15:16
  32. 33 1 Reyes 16:8
  33. 34 1 Reyes 15:26; 1 Reyes 12:28–29; 1 Reyes 14:16; 1 Reyes 13:33–34; Isaías 1:4

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias