1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. 2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: 3 Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. 4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: 5 Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini. 6 Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc: et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. 7 Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. 8 Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini? 9 Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? 10 Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. 11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus. 12 In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias. 13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. 14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. 15 At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. 16 Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini: 17 Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. 18 Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. 19 Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. 20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? 21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.
2 Reyes 20 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Amoz
Named as the father of the prophet Isaiah.
Citado en la guía: 2 Kings 19:2; 2 Kings 19:20; 2 Kings 20:1
Baladan
Named as the father of Merodach-baladan king of Babylon.
Citado en la guía: 2 Kings 20:12; Isaiah 39:1
Hezekiah
A great reformer who trusted God and saw Jerusalem delivered from Assyria.
Citado en la guía: 2 Kings 18-20; 2 Chron. 29-32; Isa. 36-39; Matt. 1:9-10
Isaiah
The prophet, son of Amoz, who told Hezekiah that Sennacherib would not enter Jerusalem, foretold his illness and recovery, brought back the shadow ten steps, and warned of the…
Citado en la guía: 2 Kings 19:2; 2 Kings 19:20; 2 Kings 20:1
Merodach-baladan
Son of Baladan and king of Babylon, who sent letters and a gift to Hezekiah after hearing of his illness.
Citado en la guía: 2 Kings 20:12; Isaiah 39:1
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Isaías 38:1–22; 2 Crónicas 32:24–26; Filipenses 2:27; Jonás 3:4–10; 2 Reyes 19:20
- 2 Salmo 50:15; Mateo 6:6; 1 Reyes 8:30; Isaías 38:2–3
- 3 Nehemías 13:14; Nehemías 13:22; 2 Reyes 18:3–6; Nehemías 5:19; Nehemías 13:31
- 4 1 Reyes 7:8; 2 Reyes 22:14
- 5 Salmo 66:19–20; Isaías 38:5; 1 Samuel 9:16; Salmo 39:12; 2 Reyes 19:20
- 6 2 Reyes 19:34; Hechos 27:24; Isaías 10:24; Salmo 116:15; 2 Crónicas 32:22
- 7 Isaías 38:21; 2 Reyes 2:20–22; 2 Reyes 4:41
- 8 Isaías 7:11; Jueces 6:17; 2 Reyes 20:5; Oseas 6:2; 2 Reyes 19:29
- 9 Isaías 38:7–8; Mateo 16:1–4; Lucas 11:29–30; Marcos 8:11–12
- 10 2 Reyes 2:10; 2 Reyes 3:18; Juan 14:12; Isaías 49:6; Marcos 9:28–29
- 11 Isaías 38:8; Josué 10:12–14; 2 Crónicas 32:24; Hechos 9:40; Éxodo 14:15
- 12 2 Crónicas 32:31; Isaías 39:1–8; Génesis 10:10; Génesis 11:9; Isaías 14:4
- 13 Isaías 39:2; Proverbios 23:5; 2 Crónicas 32:25–27; 1 Reyes 10:15; 1 Reyes 10:25
- 14 Jeremías 26:18–19; Josué 9:9; Deuteronomio 28:49; 2 Samuel 12:7–15; Isaías 13:5
- 15 2 Reyes 20:13; Job 31:33; 1 Juan 1:8–10; Proverbios 28:13; Josué 7:19
- 16 1 Reyes 22:19; 2 Reyes 7:1; Amós 7:16; Isaías 1:10
- 17 2 Reyes 24:13; 2 Crónicas 36:10; Jeremías 27:21–22; Jeremías 52:17–19; 2 Reyes 25:13–15
- 18 2 Crónicas 33:11; 2 Reyes 24:12; Daniel 1:3; 2 Reyes 25:6
- 19 1 Samuel 3:18; Job 1:21; Zacarías 8:19; Lucas 2:10; Salmo 39:9
- 20 Nehemías 3:16; 2 Crónicas 32:32; 2 Crónicas 32:4; 2 Crónicas 32:30; Isaías 22:9–11
- 21 2 Crónicas 32:33; 1 Reyes 14:31; 2 Reyes 21:18; 2 Crónicas 26:23; 1 Reyes 2:10
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
For when he had fallen sick, Esaias said to him, Set thine house in order; for thou shalt die, and not live.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)