Saltar al texto

Juan · Vulgata Clementina

Juan 4 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? 13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. 15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. 19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. 21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. 26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. 32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? 34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. 42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. 43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. 44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. 47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. 48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. 50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. 51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. 53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota. 54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Lugares

  • Cana

    Hoy: Northern Israel (Galilee)

    Cana's exact site is debated — Kafr Kanna and Khirbet Qana near Nazareth are the leading candidates (approximate location). It is remembered as the place of Jesus' first miracle.

    Citado en la guía: John 2:1-11; John 4:46

  • Shechem

    Hoy: West Bank (near Nablus)

    Shechem lay between Mount Gerizim and Mount Ebal. Abram built an altar here, Joshua gathered Israel for covenant renewal, and Jacob's well stands nearby.

    Citado en la guía: Genesis 12:6; Joshua 24:1; John 4:5

Referencias cruzadas (52)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Juan 3:26; Juan 3:22; 2 Corintios 4:5; Lucas 1:76; 1 Corintios 15:47
  2. 2 1 Corintios 1:13–17; Hechos 10:48
  3. 3 Mateo 10:23; Juan 11:54; Juan 3:22; Juan 10:40; Juan 2:11
  4. 4 Lucas 17:11; Lucas 9:51–52; Mateo 10:5–6; Lucas 2:49
  5. 5 Josué 24:32; Génesis 33:19; Génesis 48:22; Juan 4:12
  6. 6 Hebreos 4:15; Hebreos 2:17; Mateo 8:24; Mateo 4:2; Mateo 27:45
  7. 7 Mateo 10:42; 1 Reyes 17:10; Juan 19:28; Génesis 24:43; 2 Samuel 23:15–17
  8. 8 Juan 6:5–7; Lucas 9:13; Juan 4:39; Juan 4:5
  9. 9 Hechos 10:28; 2 Reyes 17:24–41; Mateo 10:5; Juan 8:48; Lucas 17:16–19
  10. 10 Juan 4:14; Apocalipsis 7:17; Juan 7:37–39; Isaías 44:3; Apocalipsis 21:6
  11. 11 1 Corintios 2:14; Juan 3:4
  12. 12 Juan 8:53; Mateo 12:42; Hebreos 3:3; Isaías 53:2–3; Juan 4:6
  13. 13 Juan 6:27; Isaías 65:13–14; Lucas 16:24
  14. 14 Juan 7:38–39; Juan 6:35; Isaías 49:10; Apocalipsis 7:16; Efesios 1:13–14
  15. 15 Juan 6:34; Romanos 8:5; Salmo 4:6; Santiago 4:3; Juan 6:26
  16. 16 Hebreos 4:13; Apocalipsis 2:23; Juan 21:17; Juan 2:24–25; Juan 4:18
  17. 18 Jeremías 3:20; Romanos 7:3; 1 Corintios 7:10–11; Marcos 10:12; Génesis 34:7–8
  18. 19 Juan 6:14; Lucas 7:39; Juan 9:17; Lucas 7:16; Juan 7:40
  19. 20 Deuteronomio 12:5–11; Génesis 33:18–20; 2 Crónicas 7:12; Génesis 12:6–7; Deuteronomio 11:29
  20. 21 1 Timoteo 2:8; Efesios 2:18; Malaquías 1:11; Mateo 18:20; Juan 4:23
  21. 22 Hechos 17:23; Romanos 9:4–5; Isaías 2:3; Lucas 24:47; Hechos 17:30
  22. 23 Filipenses 3:3; Mateo 15:7–9; Juan 5:25; Gálatas 4:6; Romanos 8:26
  23. 24 2 Corintios 3:17; Mateo 15:8–9; Filipenses 3:3; Salmo 51:17; Isaías 57:15
  24. 25 Juan 1:49; Daniel 9:24–26; Juan 4:29; Juan 4:42; Mateo 1:16
  25. 26 Juan 8:24; Marcos 14:61–62; Juan 9:35–37; Romanos 10:20–21; Mateo 26:63–64
  26. 27 Lucas 7:39; Juan 4:8–9
  27. 28 Juan 4:7; Lucas 24:33; Mateo 28:8; Lucas 24:9; Marcos 16:8–10
  28. 29 Apocalipsis 22:17; 1 Corintios 14:24–25; Juan 1:41–49; Juan 4:25; Juan 4:17–18
  29. 30 Hechos 10:33; Hechos 13:42; Mateo 11:20–24; Mateo 2:1–3; Lucas 17:16–18
  30. 31 Juan 1:38; Génesis 24:33
  31. 32 Job 23:12; Salmo 119:103; Juan 4:34; Proverbios 18:20; Jeremías 15:16
  32. 33 Lucas 9:45; Mateo 16:6–11
  33. 34 Juan 6:38; Juan 5:30; Job 23:12; Juan 17:4; Juan 19:30
  34. 35 Lucas 10:2–3; Mateo 9:37–38
  35. 36 Santiago 5:19–20; 1 Corintios 3:5–9; Romanos 1:13; Proverbios 11:30; 2 Timoteo 4:7–8
  36. 37 Miqueas 6:15; Job 31:8; Jueces 6:3; Lucas 19:21
  37. 38 Juan 1:7; Hechos 10:42–43; 2 Crónicas 36:15; 1 Pedro 1:11–12; Hechos 8:14–17
  38. 39 Juan 4:29; Juan 4:5; Juan 10:41–42; Juan 11:45; Juan 4:42
  39. 40 Apocalipsis 3:20; Lucas 24:29; 2 Corintios 6:1–2; Hechos 16:15; Lucas 8:38
  40. 41 Hechos 1:8; 1 Corintios 2:4–5; Hechos 8:25; Hechos 8:12; Mateo 7:28–29
  41. 42 1 Juan 4:14; Juan 1:29; 1 Timoteo 4:10; 1 Juan 5:20; 2 Corintios 5:19
  42. 43 Marcos 7:27–28; Mateo 15:21–24; Mateo 4:13; Juan 4:40; Romanos 15:8
  43. 44 Mateo 13:57; Lucas 4:24; Marcos 6:4
  44. 45 Juan 2:23; Juan 2:13–16; Deuteronomio 16:16; Lucas 9:53; Juan 3:2
  45. 46 Juan 2:1–11; Salmo 50:15; Oseas 5:15; Mateo 9:18; Lucas 8:42
  46. 47 Hechos 9:38; Juan 11:32; Lucas 7:6–8; Marcos 10:47; Lucas 8:41
  47. 48 Juan 20:29; 1 Corintios 1:22; Hebreos 2:4; Daniel 4:2; Juan 12:37
  48. 49 Marcos 5:23; Marcos 5:35–36; Salmo 88:10–12; Salmo 40:17
  49. 50 Mateo 8:13; Romanos 4:20–21; Marcos 7:29–30; Lucas 17:14; Hechos 14:9–10
  50. 51 1 Reyes 17:23
  51. 53 Salmo 107:20; Lucas 19:9; Salmo 33:9; Hechos 16:34; Hechos 11:14
  52. 54 Juan 2:1–11; Juan 4:45

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 4:1 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter IV — 1-42)

    It is nothing new to your ears, beloved, that the Evangelist John, like an eagle, takes a loftier flight, and soars above the dark mist of earth, to gaze with steadier eyes upon the light of truth.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  2. Comentario 4:13 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of John (Homily XXXII)

    Scripture calls the grace of the Spirit sometimes "Fire," sometimes "Water," showing that these names are not descriptive of its essence, but of its operation; for the Spirit, being Invisible and Simple, cannot be made up of different substances. Now the one John declares, speaking thus, "He shall baptize you with the Holy Ghost, and with Fire" ( Matt. iii.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)

  3. Cita 4:50 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapter XXI)

    Then, again, withdrawing Himself [from Judæa], He is found in Samaria; on which occasion, too, He conversed with the Samaritan woman, and while at a distance, cured the son of the centurion by a word, saying, "Go thy way, thy son liveth." Afterwards He went up, the second time, to observe the festival day of the passover in Jerusalem; on …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Cita 4:14 Augustine of Hippo, Confessions (Book VI)

    … out more frequent prayers and tears, that Thou wouldest hasten Thy aid, and enlighten my darkness; and she hurried all the more assiduously to the church, and hung upon the words of Ambrose, praying for the fountain of water that springeth up into everlasting life. For she loved that man as an angel of God, because she knew that it …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  5. Cita 4:49 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXVI)

    He, for example, who is set down in John, is for dragging Him unto his house, and saith, "Come down, for my child is ready to die." But not so this man; rather he is far superior both to him, and to those who let down the bed through the roof.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)