1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. 2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: 3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. 5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. 12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. 13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. 15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. 16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. 17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. 18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: 20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
2 Pedro 1 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (20)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Tito 2:13; Romanos 3:21–26; Juan 12:26; Tito 1:4; 2 Corintios 4:13
- 2 2 Pedro 3:18; Filipenses 3:8; Juan 17:3; 1 Pedro 1:2; Isaías 53:11
- 3 1 Pedro 5:10; 2 Timoteo 1:9; Romanos 8:28–30; Salmo 84:11; 1 Corintios 3:21–23
- 4 Efesios 4:23–24; Ezequiel 36:25–27; 2 Corintios 3:18; Colosenses 3:10; Hebreos 12:10
- 5 Filipenses 4:8; Proverbios 4:23; 2 Pedro 3:18; Hebreos 6:11; 2 Pedro 1:2–3
- 6 Hebreos 10:36; Romanos 5:3–4; Lucas 21:19; 2 Pedro 1:3; Hebreos 12:1
- 7 Hebreos 13:1; Romanos 12:10; 1 Tesalonicenses 3:12; Colosenses 3:14; Juan 13:34–35
- 8 Juan 15:2; Tito 3:14; Hebreos 6:12; Colosenses 3:16; Filipenses 1:9
- 9 1 Juan 2:9–11; 2 Pedro 2:18–20; Tito 2:14; 1 Juan 1:7; Santiago 2:14–26
- 10 2 Pedro 3:17; Lucas 6:47–49; Hebreos 6:11; 1 Juan 3:19–21; Salmo 121:3
- 11 Apocalipsis 5:10; Mateo 25:34; Apocalipsis 3:21; Juan 10:10; Daniel 7:27
- 12 1 Juan 2:21; Romanos 15:14–15; Filipenses 3:1; Colosenses 2:7; Judas 5
- 13 2 Pedro 1:14; 2 Pedro 3:1; Hebreos 13:3; 2 Timoteo 1:6; 2 Corintios 5:8
- 14 2 Timoteo 4:6; Juan 21:18–19; Deuteronomio 31:14; Deuteronomio 4:21–22; Josué 23:14
- 15 Salmo 71:18; Deuteronomio 31:19–29; 2 Pedro 1:12; Josué 24:24–29; 1 Crónicas 29:1–20
- 16 1 Juan 4:14; Juan 1:14; 1 Timoteo 1:4; 1 Juan 1:1–3; 1 Corintios 2:4
- 17 Marcos 9:7; Mateo 17:5; Mateo 3:17; Lucas 3:22; Lucas 9:34–35
- 18 Mateo 17:6; Éxodo 3:5; Josué 5:15; Isaías 11:9; Génesis 28:16–17
- 19 Isaías 9:2; Apocalipsis 22:16; Salmo 119:105; Juan 5:39; Isaías 8:20
- 21 2 Timoteo 3:15–17; 2 Samuel 23:2; 1 Pedro 1:11; Lucas 1:70; Hechos 1:16
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
The Apostle Peter says, "We have a more sure word of prophecy, whereunto ye do well that ye take heed, as unto a light in a dark place, until the day dawn, and the day-star arise in your hearts."
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
For thus we come to bear Christ in us, because His Body and Blood are distributed through our members; thus it is that, according to the blessed Peter, we become partakers of the divine nature.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Of this lamp the Apostle Peter says: "We have a more sure word of prophecy, to which ye do well giving heed, as unto a lamp shining in a dark place, until the day dawn, and the day-star arise in your hearts." Accordingly the prophets are lamps, and all prophecy one great lamp.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
"We have," saith the Apostle Peter, "a more sure word of prophecy, to which ye do well to give heed, as to a lamp in a dark place, until the day dawn, and the day-star arise in your hearts."
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)