Saltar al texto

Juan · Vulgata Clementina

Juan 5 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. 4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? 7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. 8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. 9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. 10 Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. 11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula. 12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? 13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. 17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: 19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: 27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: 29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. 32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. 36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: 37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis: 38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me: 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41 Claritatem ab hominibus non accipio. 42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?

Referencias cruzadas (46)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Deuteronomio 16:16; Éxodo 23:14–17; Levítico 23:2–4; Éxodo 34:23; Juan 2:13
  2. 2 Nehemías 12:39; Nehemías 3:1; Isaías 22:11; Nehemías 3:32; Juan 19:13
  3. 3 Marcos 3:1–4; Mateo 15:30; Lucas 7:22; Zacarías 11:17; Lamentaciones 3:26
  4. 5 Hechos 3:2; Lucas 8:43; Marcos 9:21; Lucas 13:16; Hechos 14:8
  5. 6 Lucas 18:41; Hebreos 4:15; Hebreos 4:13; Isaías 65:1; Juan 21:17
  6. 7 Salmo 72:12; Deuteronomio 32:36; 1 Corintios 9:24; Salmo 142:4; 2 Corintios 1:8–10
  7. 8 Lucas 5:24; Mateo 9:6; Marcos 2:11; Hechos 9:34
  8. 9 Hechos 3:7–8; Juan 9:14; Marcos 3:2–4; Lucas 13:10–16; Marcos 5:41–42
  9. 10 Jeremías 17:21; Lucas 6:2; Juan 9:16; Marcos 3:4; Lucas 13:14
  10. 11 Marcos 2:9–11; Juan 9:16
  11. 12 Mateo 21:23; Romanos 10:2; Jueces 6:29; 1 Samuel 14:38
  12. 13 Lucas 4:30; Lucas 24:31; Juan 8:59; Juan 14:9
  13. 14 Juan 8:11; Levítico 26:23–24; Salmo 118:18; Nehemías 9:28; Mateo 12:45
  14. 15 Juan 4:29; Juan 9:25; Juan 9:11–12; Marcos 1:45; Juan 1:19
  15. 16 Hechos 9:4–5; Juan 10:39; Marcos 3:6; Juan 15:20; Mateo 12:13
  16. 17 Juan 9:4; Juan 14:10; Colosenses 1:16; 1 Corintios 12:6; Hebreos 1:3
  17. 18 Juan 10:30; Juan 10:33; Juan 19:7; Juan 8:58; Juan 14:23
  18. 19 Juan 12:49; Juan 8:28; Juan 14:10; Juan 10:18; Juan 5:28–30
  19. 20 Juan 3:35; Mateo 3:17; Proverbios 8:22–31; 2 Pedro 1:17; Juan 15:15
  20. 21 Romanos 8:11; Deuteronomio 32:39; Juan 11:25; Hechos 26:8; Lucas 7:14–15
  21. 22 Juan 5:27; Hechos 17:31; 2 Corintios 5:10; Mateo 28:18; Hechos 10:42
  22. 23 1 Juan 2:23; Lucas 10:16; Mateo 11:27; 2 Juan 9; Juan 15:23–24
  23. 24 Juan 3:36; 1 Juan 5:11–13; Juan 6:40; Juan 3:18; Romanos 8:1
  24. 25 Juan 5:28; Efesios 5:14; Efesios 2:5; Juan 4:23; Colosenses 2:13
  25. 26 Juan 11:26; Juan 1:4; Juan 14:6; Éxodo 3:14; Juan 17:2–3
  26. 27 Hechos 10:42; Juan 5:22; Hechos 17:31; 1 Pedro 3:22; Daniel 7:13–14
  27. 28 Apocalipsis 20:12; 1 Tesalonicenses 4:14–17; Isaías 26:19; Juan 11:24–25; Job 19:25–26
  28. 29 Daniel 12:2–3; Romanos 2:6–10; Hechos 24:15; Mateo 25:31–46; Lucas 14:14
  29. 30 Juan 6:38; Juan 5:19; Juan 4:34; Juan 14:10; Mateo 26:39
  30. 31 Proverbios 27:2; Juan 8:54; Apocalipsis 3:14; Juan 8:13–14
  31. 32 Juan 1:33; 1 Juan 5:6–9; Juan 8:17–18; Mateo 17:5; Juan 12:50
  32. 33 Juan 3:26–36; Juan 1:29–34; Juan 1:6–8; Juan 1:15–27
  33. 34 1 Juan 5:9; 1 Timoteo 4:16; Juan 20:31; Lucas 19:41–42; Juan 5:41
  34. 35 2 Pedro 1:19; Juan 1:7–8; Mateo 11:11; Mateo 3:5–7; Lucas 1:76–77
  35. 36 Juan 10:25; Juan 15:24; Juan 2:23; Juan 10:37–38; 1 Juan 5:9
  36. 37 Juan 8:18; Mateo 3:17; Juan 1:18; 1 Timoteo 1:17; 1 Timoteo 6:16
  37. 38 1 Juan 2:14; Juan 12:44–48; Deuteronomio 6:6–9; Proverbios 7:1–2; Isaías 53:1–3
  38. 39 Lucas 24:27; Lucas 24:44; 2 Pedro 1:19–21; Hechos 26:22–23; Proverbios 8:33–34
  39. 40 Juan 3:19; Juan 1:11; Salmo 81:11; Juan 6:37; Mateo 23:37
  40. 41 Juan 7:18; Juan 8:50; Juan 5:44; Juan 5:34; 1 Tesalonicenses 2:6
  41. 42 1 Juan 4:20; 1 Juan 2:15; 1 Juan 3:17; Juan 2:25; Romanos 8:7
  42. 43 Mateo 24:5; Juan 10:25; Juan 17:4–6; Juan 8:28–29; Hebreos 5:4–5
  43. 44 Juan 12:43; Romanos 2:29; Filipenses 2:3; Mateo 23:5; Romanos 8:7–8
  44. 45 Romanos 3:19–20; Gálatas 3:10; Romanos 2:12; 2 Corintios 3:7–11; Juan 9:28–29
  45. 46 Deuteronomio 18:15; Deuteronomio 18:18–19; Juan 1:45; Lucas 24:27; Números 24:17–18
  46. 47 Lucas 16:31; Lucas 16:29

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 5:2 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LXXIV)

    The lesson of the Gospel has just sounded in our ears, and made us intent to know what is the meaning of what has been read. This, I suppose, is looked for from me, this I promise, by the Lord's assistance, to explain as well as I can.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario 5:19 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter V — 19)

    John the evangelist, among his fellows and companions the other evangelists, received this special and peculiar gift from the Lord (on whose breast he reclined at the feast, hereby to signify that he was drinking deeper secrets from His inmost heart), to utter those things concerning the Son of God which may perhaps rouse the attentive minds of the little …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  3. Comentario 5:6 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of John (Homily XXXVII)

    Great is the profit of the divine Scriptures, and all-sufficient is the aid which comes from them. And Paul declared this when he said, "Whatsoever things were written aforetime, were written aforetime for our admonition upon whom the ends of the world are come, that we through patience and comfort of the Scriptures might have hope." ( Rom. xv.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)

  4. Cita 5:5 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapters XXIII–XXIV)

    But they cannot maintain this; otherwise their primary and original Ogdoad will be included in the number of Æons who suffered together. Moreover, there was also a certain other person healed by the Lord, after he had suffered for eight-and-thirty years: they ought therefore to affirm that the Æon who occupies the thirty-eighth place suffered.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  5. Cita 5:14 Augustine of Hippo, Confessions (Book IV)

    … unto me, heal my soul, for I have sinned against Thee;" and not to abuse Thy goodness for a license to sin, but to remember the words of the Lord, "Behold, thou art made whole; sin no more, lest a worse thing come unto thee." All of which salutary advice they endeavour to destroy when they say, "The cause of …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)