1 Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. 2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur. 3 Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. 4 Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: 5 et præcepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis: 6 tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quæ est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa. 7 Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. 8 Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente. 9 Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem. 10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. 11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem. 12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. 13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini, 14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio. 15 Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. 16 Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi. 17 Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. 18 Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. 19 Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20 Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. 21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.
2 Reyes 11 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Athaliah
A granddaughter of Omri, the wife of Jehoram of Judah and mother of Ahaziah, who after Ahaziah's death annihilated the royal heirs, ruled the land six years, and was put to death…
Citado en la guía: 2 Kings 8:26; 2 Kings 11:1; 2 Kings 11:3
Jehoiada
The priest who brought out the king's son Joash in the seventh year, crowned him, made a covenant between the LORD, the king and the people, had Athaliah put to death, and…
Citado en la guía: 2 Kings 11:4; 2 Kings 11:9; 2 Kings 11:17
Jehosheba
Daughter of King Joram and sister of Ahaziah, who stole Joash son of Ahaziah away from the murdered royal sons and hid him and his nurse so that Athaliah could not kill him.
Citado en la guía: 2 Kings 11:2; 2 Chronicles 22:11
Joash
Son of Ahaziah, hidden for six years in the house of the LORD, crowned at seven by Jehoiada, who reigned forty years, repaired the temple, bought off Hazael with the temple…
Citado en la guía: 2 Kings 11:2; 2 Kings 11:19; 2 Kings 12:1
Mattan
The priest of Baal killed in front of the altars when the people of the land tore down the temple of Baal.
Citado en la guía: 2 Kings 11:18; 2 Chronicles 23:17
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Jeremías 41:1; 2 Reyes 25:25; 2 Crónicas 22:10–12; Mateo 2:16; 2 Crónicas 24:7
- 2 1 Reyes 6:10; 2 Crónicas 22:11; 2 Reyes 8:16; 1 Reyes 6:8; Ezequiel 40:45
- 3 Malaquías 3:15; 2 Crónicas 22:12; Salmo 12:8
- 4 2 Reyes 11:19; 2 Reyes 11:9; 2 Crónicas 15:12; 2 Reyes 11:17; 2 Crónicas 29:10
- 5 1 Crónicas 9:25; Ezequiel 46:2–3; 1 Crónicas 23:32; Lucas 1:8–9; Jeremías 26:10
- 6 2 Crónicas 23:4–5; 1 Crónicas 26:13–19
- 7 2 Reyes 11:5; 2 Crónicas 23:6
- 8 2 Crónicas 23:7; 2 Reyes 11:15; 1 Reyes 2:28–31; Éxodo 21:14; Números 27:17
- 9 2 Crónicas 23:8; 2 Reyes 11:4; 1 Crónicas 26:26
- 10 2 Samuel 8:7; 1 Crónicas 18:7; 1 Crónicas 26:26–27; 2 Crónicas 23:9–10; 1 Samuel 21:9
- 11 Mateo 23:35; 2 Reyes 11:10; Joel 2:17; Ezequiel 8:16; 2 Crónicas 6:12
- 12 1 Samuel 10:24; Éxodo 25:16; 1 Reyes 1:39; 2 Samuel 1:10; Éxodo 31:18
- 13 2 Crónicas 23:12–15
- 14 2 Crónicas 34:31; 2 Reyes 23:3; 2 Reyes 9:23; Apocalipsis 19:1–7; Lucas 19:37
- 15 Ezequiel 21:14; 2 Crónicas 23:14; 2 Reyes 11:4; 2 Crónicas 23:9; 2 Reyes 11:9–10
- 16 Génesis 9:6; Apocalipsis 16:5–7; Santiago 2:13; Mateo 7:2; 2 Crónicas 23:15
- 17 2 Samuel 5:3; 2 Crónicas 15:12–14; Josué 24:25; 2 Crónicas 34:31; Esdras 10:3
- 18 Deuteronomio 12:3; 1 Reyes 18:40; 2 Reyes 18:4; 2 Reyes 10:26; Deuteronomio 13:5
- 19 2 Crónicas 23:19; Jeremías 17:25; 1 Crónicas 29:23; 2 Crónicas 23:5; Jeremías 22:30
- 20 Proverbios 11:10; Proverbios 29:2; 2 Reyes 11:14; 2 Crónicas 23:21
- 21 2 Crónicas 24:1–14; 2 Reyes 22:1; 2 Reyes 11:4
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias