Saltar al texto

Deuteronomio · Vulgata Clementina

Deuteronomio 26 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: 2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus: 3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. 4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui: 5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis. 6 Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima: 7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: 8 et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: 9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. 10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. 11 Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. 12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: 13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. 14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi. 15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti. 16 Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. 17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. 18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius: 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (19)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Deuteronomio 17:14; Deuteronomio 5:31; Deuteronomio 13:9; Deuteronomio 18:9; Deuteronomio 7:1
  2. 2 Éxodo 23:19; Éxodo 23:16; Ezequiel 44:30; Deuteronomio 16:10; Éxodo 34:26
  3. 3 Hebreos 7:26; Hebreos 6:16–18; Hebreos 10:21; Génesis 26:3; Deuteronomio 19:17
  4. 4 Mateo 23:19; Mateo 5:23–24; Hebreos 13:10–12
  5. 5 Génesis 46:27; Deuteronomio 10:22; Génesis 31:20; Génesis 43:1–2; Génesis 31:24
  6. 6 Éxodo 1:11; Éxodo 1:14; Éxodo 5:23; Éxodo 1:22; Éxodo 5:9
  7. 7 Éxodo 2:23–3:4; Efesios 3:20–21; Éxodo 3:9; Salmo 116:1–4; Salmo 50:15
  8. 8 Deuteronomio 4:34; Éxodo 12:41; Éxodo 12:37; Salmo 106:7–10; Salmo 78:12–13
  9. 9 Éxodo 3:8; Salmo 107:7–8; Salmo 105:44; Ezequiel 20:15; Josué 23:14
  10. 10 Isaías 66:23; 1 Corintios 10:31; Deuteronomio 18:4; Números 18:11–13; Éxodo 22:29
  11. 11 Deuteronomio 16:11; Deuteronomio 12:7; Filipenses 4:4; Isaías 65:14; Deuteronomio 28:47
  12. 12 Números 18:24; Levítico 27:30; Filipenses 4:18–19; Deuteronomio 14:22–29; Proverbios 14:21
  13. 13 Salmo 119:176; Salmo 119:141; Salmo 119:153; Proverbios 3:1; 2 Corintios 11:31
  14. 14 Levítico 7:20; Levítico 21:11; Levítico 21:1; Oseas 9:4; Salmo 106:28
  15. 15 Isaías 63:15; Zacarías 2:13; Isaías 66:1–2; Hechos 7:49; Jeremías 31:23
  16. 16 Juan 14:15; Deuteronomio 12:1; 1 Juan 5:2–3; Deuteronomio 4:29; Deuteronomio 6:5
  17. 17 Éxodo 24:7; Isaías 12:2; Deuteronomio 30:16; Éxodo 20:19; Romanos 6:13
  18. 18 Deuteronomio 28:9; Deuteronomio 7:6; Deuteronomio 14:2; Éxodo 6:7; Tito 2:14
  19. 19 1 Pedro 2:9; Deuteronomio 28:1; Deuteronomio 7:6; Deuteronomio 4:7–8; Éxodo 19:6

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias