1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. 2 Cumque egressa alterum maritum duxerit, 3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit: 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. 5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua. 6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. 7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. 8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. 9 Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. 10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. 17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. 18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. 19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ. 22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
Deuteronomio · Vulgata Clementina
Deuteronomio 24 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (20)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 19:7–9; Isaías 50:1; Deuteronomio 22:13; Marcos 10:4–12; Jeremías 3:8
- 2 Mateo 5:32; Números 30:9; Levítico 21:7; Levítico 22:13; Levítico 21:14
- 4 Jeremías 3:1
- 5 Proverbios 5:18; Deuteronomio 20:7; Génesis 2:24; Tito 2:4–5; Marcos 10:6–9
- 6 Deuteronomio 20:19; Lucas 12:15; Apocalipsis 18:22; Génesis 44:30; Éxodo 22:26–27
- 7 Éxodo 21:16; 1 Timoteo 1:10; Apocalipsis 18:13; Éxodo 22:1–4; Ezequiel 27:13
- 8 Levítico 14:2; Marcos 1:44; Mateo 8:4; Levítico 13:57; Lucas 5:14
- 9 Números 12:10–15; 1 Corintios 10:11; 1 Corintios 10:6; 2 Crónicas 26:20–21; Números 5:2
- 10 Deuteronomio 15:8; Éxodo 22:27
- 12 Deuteronomio 24:17
- 13 Deuteronomio 6:25; Daniel 4:27; Éxodo 22:26–27; Deuteronomio 24:15; Salmo 112:9
- 14 Malaquías 3:5; Proverbios 14:31; Proverbios 22:16; Job 24:10–11; Amós 4:1
- 15 Levítico 19:13; Proverbios 3:27–28; Santiago 5:4; Jeremías 22:13; Deuteronomio 15:9
- 16 Ezequiel 18:20; 2 Crónicas 25:4; Jeremías 31:29–30; 2 Reyes 14:5–6
- 17 Deuteronomio 16:19; Éxodo 23:6; Éxodo 22:21–22; Deuteronomio 27:19; Éxodo 23:9
- 18 Deuteronomio 5:15; Deuteronomio 15:15; Deuteronomio 24:22; Deuteronomio 16:12
- 19 Levítico 23:22; Proverbios 19:17; Levítico 19:9–10; Lucas 14:13–14; Deuteronomio 14:29
- 20 Levítico 19:10
- 21 Deuteronomio 24:19; Levítico 19:9–10
- 22 Deuteronomio 24:18; Deuteronomio 7:8; Deuteronomio 5:14–15; Efesios 5:1–2; 2 Corintios 8:8–9
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And what is this? There was an ancient law made, that he who hated his wife, for whatever kind of cause, should not be forbidden to cast her out, and to bring home another instead of her.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)