1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. 2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum. 3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis: 4 et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus. 5 Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: 6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. 7 Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate. 8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem? 9 Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. 10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. 11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut præcepisti mihi.
Ezequiel 9 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (11)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Isaías 6:8; Ezequiel 43:6–7; 1 Crónicas 21:15; Apocalipsis 1:10–11; Amós 3:7–8
- 2 Levítico 16:4; Ezequiel 10:2; Ezequiel 10:6–7; 2 Reyes 15:35; Apocalipsis 15:6
- 3 Ezequiel 10:4; Ezequiel 11:22–23; Ezequiel 3:23; Ezequiel 43:2–4; Ezequiel 8:4
- 4 Apocalipsis 9:4; 2 Corintios 1:22; Apocalipsis 14:1; Apocalipsis 7:2–3; Apocalipsis 20:4
- 5 Ezequiel 5:11; 1 Samuel 9:15; Ezequiel 24:14; Éxodo 32:27; 1 Reyes 18:40
- 6 Apocalipsis 9:4; Éxodo 12:23; Jeremías 25:29; 2 Timoteo 2:19; Apocalipsis 7:3
- 7 Ezequiel 7:20–22; 2 Crónicas 36:17; Salmo 79:1–3; Lamentaciones 2:4–7; Lucas 13:1
- 8 Ezequiel 11:13; Ezequiel 4:14; 1 Crónicas 21:16; Josué 7:6; Números 14:5
- 9 Ezequiel 8:12; Job 22:13; Ezequiel 7:23; 2 Crónicas 36:14–16; Miqueas 3:1–3
- 10 Ezequiel 7:4; Ezequiel 11:21; Ezequiel 8:18; Isaías 65:6; Oseas 9:7
- 11 Zacarías 6:7–8; Apocalipsis 16:17; Apocalipsis 16:2; Zacarías 1:10–11; Salmo 103:20
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… to destroy the ungodly people, He first sent one to mark them, and said to him, "Go and set a mark upon the foreheads of the men that sigh and moan for the sins of my people that are done in the midst of them." He did not say, "which are done without them;" but "in the midst of them." …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
Afterwards the Destroyer is sent, and to him it is said, "Go, lay waste, spare neither young nor old, male nor female, but come not near those who have the mark on their forehead." How great security is granted to you, my Brethren, who among this people are sighing, and moaning for the iniquities which are being done in the …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)