1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? 5 Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. 6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? 8 At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, 9 et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. 10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? 17 Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. 18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. 20 Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. 22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. 23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. 31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. 32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. 34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
Lucas 13 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (34)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Pedro 4:17–18; Lamentaciones 2:20; Hechos 5:37; Ezequiel 9:5–7; Mateo 27:2
- 2 Juan 9:2; Hechos 28:4; Job 22:5–16; Lucas 13:4
- 3 Hechos 3:19; Mateo 3:2; Hechos 2:38–40; Lucas 13:5; Apocalipsis 2:21–22
- 4 Nehemías 3:15; Mateo 6:12; Job 1:19; Mateo 18:24
- 5 Ezequiel 18:30; Lucas 13:3; Isaías 28:10–13
- 6 Juan 15:16; Isaías 5:1–4; Gálatas 5:22; Mateo 21:19–20; Jeremías 2:21
- 7 Mateo 7:19; Lucas 3:9; Juan 15:6; Juan 15:2; Romanos 2:4–5
- 8 Romanos 10:1; 2 Pedro 3:9; Joel 2:17; Jeremías 15:1; Josué 7:7–9
- 9 Juan 15:2; Hebreos 6:8; Salmo 69:22–28; Esdras 9:14–15; Apocalipsis 16:5–7
- 10 Mateo 4:23; Lucas 4:44; Lucas 4:15–16
- 11 Lucas 8:2; Lucas 13:16; Lucas 8:27; Lucas 8:43; Salmo 6:2
- 12 Salmo 107:20; Mateo 8:16; Lucas 6:8–10; Lucas 13:16; Isaías 65:1
- 13 Salmo 107:20–22; Marcos 16:18; Marcos 5:23; Marcos 6:5; Lucas 4:40
- 14 Éxodo 20:9; Mateo 12:2; Juan 9:14–16; Juan 5:15–16; Lucas 6:7
- 15 Lucas 14:5; Juan 7:21–24; Lucas 6:42; Hechos 13:9–10; Mateo 7:5
- 16 Marcos 2:27; Lucas 19:9; Lucas 3:8; Hechos 13:26; Juan 8:44
- 17 1 Pedro 3:16; Salmo 132:18; Salmo 109:29; Lucas 19:48; Isaías 45:24
- 18 Marcos 4:30–34; Lucas 17:21; Mateo 13:31–32; Marcos 4:26; Lucas 13:20
- 19 Daniel 4:12; Daniel 2:44–45; Ezequiel 17:22–24; Daniel 4:21; Marcos 4:31–32
- 21 Mateo 13:33; 1 Corintios 5:6; Proverbios 4:18; Filipenses 1:6; Juan 4:14
- 22 Lucas 9:51; Mateo 9:35; Marcos 10:32–34; Lucas 4:43–44; Hechos 10:38
- 23 Mateo 7:14; Mateo 22:14; Lucas 12:13–15; Juan 21:21–22; Mateo 20:16
- 24 Mateo 7:13–14; 2 Pedro 1:10; 1 Corintios 9:24–27; Hebreos 4:11; Lucas 21:36
- 25 Lucas 13:27; Mateo 25:10–12; Mateo 7:21–23; Lucas 6:46; Isaías 55:6
- 26 Tito 1:16; Isaías 58:2; 2 Timoteo 3:5
- 27 Salmo 6:8; Mateo 25:41; Salmo 119:115; Mateo 7:22–23; Salmo 1:6
- 28 Mateo 8:11–12; Mateo 22:13; Mateo 25:30; Apocalipsis 22:15; Mateo 13:42
- 29 Malaquías 1:11; Isaías 66:18–20; Isaías 49:6; Isaías 43:6; Isaías 54:2–3
- 30 Mateo 19:30; Mateo 21:28–31; Marcos 10:31; Mateo 20:16; Mateo 3:9–10
- 31 Nehemías 6:9–11; Salmo 11:1–2; Mateo 14:1; Amós 7:12–13
- 32 Hebreos 2:10; Hebreos 5:9; Juan 17:4–5; Juan 11:8–10; Ezequiel 13:4
- 33 Lucas 9:53; Mateo 21:11; Mateo 20:18; Juan 4:34; Hechos 13:27
- 34 Mateo 23:37–39; Deuteronomio 32:11–12; Hechos 7:52; Lucas 19:41–42; Isaías 30:15
- 35 Salmo 118:26; Marcos 11:9–10; Juan 12:13; Mateo 21:9; Juan 14:19–23
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Touching "the fig-tree" which had its three years' trial, and bare no fruit, and "the woman which was in an infirmity eighteen years," hearken to what the Lord may grant me to say. The fig-tree is the human race. And the three years are the three times; one before the Law, the second under the Law, the third under grace.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
another woman was also healed, after suffering in like manner for eighteen years; concerning whom the Lord said, "And ought not this daughter of Abraham, whom Satan has bound during eighteen years, to be set free on the Sabbath-day?" If, then, the former was a type of the twelfth Æon that suffered, the latter should also be a type of …
… sense, as when He said, "Beware of the leaven of the Pharisees," and in a good sense, as when He said, "The kingdom of heaven is like unto leaven, which a woman took and hid in three measures of meal, till the whole was leavened."
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
"The Kingdom of Heaven is like unto leaven, which a woman took, and hid in three measures of meal, until the whole was leavened." For as this converts the large quantity of meal into its own quality, even so shall ye convert the whole world.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… and shall recline with Abraham, and Isaac, and Jacob in the kingdom of heaven;" and then again by saying to the Jews, "When ye shall see Abraham, and Isaac, and Jacob, and all the prophets in the kingdom of heaven, but you yourselves cast out." This, then, is a clear point, that those who disallow his salvation, and frame the …