1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: [Audite verbum Domini. 3 Hæc dicit Dominus Deus: Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident ! 4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant. 5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini. 6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem. 7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus? 8 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus. 9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus: 10 eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. 11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem. 12 Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura quam linistis? 13 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem. 14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus: et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus. 15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum: 16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.] 17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, 18 et dic: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum ! 19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. 20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum. 21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum: et scietis quia ego Dominus. 22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: 23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus.]
Ezequiel 13 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (22)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Ezequiel 13:17; Jeremías 37:19; Isaías 9:15; Ezequiel 22:28; Isaías 1:10
- 3 Lamentaciones 2:14; Jeremías 23:28–32; Oseas 9:7; Jeremías 23:1; Mateo 23:13–29
- 4 Apocalipsis 19:20; Tito 1:10–12; Apocalipsis 13:11–14; 2 Corintios 11:13–15; Miqueas 3:5
- 5 Ezequiel 22:30; Isaías 58:12; Salmo 106:23; Jeremías 23:22; Isaías 13:9
- 6 Jeremías 28:15; Ezequiel 22:28; Jeremías 29:8; Ezequiel 21:29; Jeremías 37:19
- 7 Ezequiel 13:6; Mateo 24:23–24; Ezequiel 13:2–3
- 8 Ezequiel 5:8; Ezequiel 21:3; Ezequiel 35:3; Nahúm 2:13; Ezequiel 28:22
- 9 Salmo 87:6; Salmo 69:28; Esdras 2:59; Salmo 101:7; Jeremías 28:15–17
- 10 Ezequiel 22:28; Ezequiel 13:16; Jeremías 6:14; 2 Reyes 21:9; Jeremías 8:11
- 11 Ezequiel 38:22; Isaías 28:2; Nahúm 1:3; Isaías 29:6; Salmo 32:6
- 12 Lamentaciones 2:14–15; Jeremías 29:31–32; 2 Reyes 3:13; Deuteronomio 32:37; Jueces 10:14
- 13 Isaías 30:30; Apocalipsis 11:19; Apocalipsis 16:21; Salmo 148:8; Salmo 18:12–13
- 14 Jeremías 6:15; Miqueas 1:6; Jeremías 14:15; Ezequiel 13:9; Habacuc 3:13
- 15 Salmo 62:3; Isaías 30:13; Nehemías 4:3
- 16 Jeremías 6:14; Ezequiel 13:10; Jeremías 8:11; Isaías 48:22; Isaías 57:20–21
- 17 Ezequiel 13:2; 2 Reyes 22:14; Apocalipsis 2:20; Jueces 4:4; Lucas 2:36
- 18 2 Pedro 2:14; Ezequiel 13:20; 2 Timoteo 4:3; Ezequiel 22:25; Jeremías 6:14
- 19 Miqueas 3:5; Proverbios 28:21; Ezequiel 20:39; Jeremías 23:17; Jeremías 23:14
- 20 Ezequiel 13:18; 2 Timoteo 3:8–9; Ezequiel 13:15–16; Ezequiel 13:8–9
- 21 Salmo 91:3
- 22 Jeremías 23:14; Jeremías 14:13–17; Jeremías 23:17; Génesis 3:4–5; Ezequiel 13:16
- 23 Ezequiel 13:21; Miqueas 3:6; Ezequiel 12:24; Ezequiel 34:10; Zacarías 13:3
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… the miracle was far beyond words), He added and said, "It is the Lord's doing." And by the stone He means Himself, and by builders the teachers of the Jews; as Ezekiel also saith, "They that build the wall, and daub it with untempered mortar." But how did they reject Him?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)