1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. 2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, 3 dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. 7 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. 10 Gladio cadetis: in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. 11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, 12 et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël? 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. 16 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. 17 Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, 20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea: 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram. 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.
Ezequiel 11 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Azzur
Named as the father of Jaazaniah, a leader of the people.
Citado en la guía: Ezekiel 11:1
Benaiah
Named as the father of Pelatiah, a leader of the people.
Citado en la guía: Ezekiel 11:1
Jaazaniah
Leader of the people seen at the east gate of the temple in Ezekiel's vision, who gave wicked counsel in the city.
Citado en la guía: Ezekiel 11:1
Pelatiah
Leader of the people seen at the east gate of the temple in Ezekiel's vision, who died as Ezekiel prophesied.
Citado en la guía: Ezekiel 11:1; Ezekiel 11:13
Referencias cruzadas (24)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Ezequiel 3:12; Ezequiel 3:14; Ezequiel 8:3; Ezequiel 8:16; Ezequiel 11:24
- 2 Isaías 30:1; Jeremías 5:5; Salmo 2:1–2; Salmo 52:2; Isaías 59:4
- 3 Ezequiel 12:22; Ezequiel 12:27; Ezequiel 24:3–14; Amós 6:5; 2 Pedro 3:4
- 4 Isaías 58:1; Ezequiel 20:46–47; Oseas 6:5; Ezequiel 3:17–21; Ezequiel 25:2
- 5 Jeremías 17:10; Apocalipsis 2:23; Ezequiel 2:2; Jeremías 16:17; Ezequiel 8:1
- 6 Ezequiel 7:23; Isaías 1:15; Ezequiel 22:12; Ezequiel 22:27; Ezequiel 22:2–6
- 7 Miqueas 3:2–3; Ezequiel 24:3–13; 2 Reyes 25:18–22; Jeremías 52:24–27; Ezequiel 3:9–11
- 8 Proverbios 10:24; Isaías 66:4; Job 3:25; Isaías 24:17–18; Jeremías 38:19–23
- 9 Ezequiel 5:8; Salmo 106:41; Deuteronomio 28:36; Ezequiel 16:41; Deuteronomio 28:49–50
- 10 2 Reyes 14:25; Jeremías 52:9–10; Jeremías 39:6; Ezequiel 6:7; 2 Reyes 25:19–21
- 11 Ezequiel 11:3; Ezequiel 11:7–10
- 12 Ezequiel 8:10; Ezequiel 8:14; Ezequiel 8:16; Salmo 106:35–39; 2 Crónicas 36:14
- 13 Ezequiel 11:1; Ezequiel 9:8; Hechos 5:5; Jeremías 28:15–17; Josué 7:6–9
- 15 Ezequiel 33:24; Isaías 66:5; Jeremías 24:1–5; Isaías 65:5; Juan 16:2
- 16 Isaías 8:14; Salmo 91:1; Salmo 90:1; Deuteronomio 30:3–4; Salmo 31:20
- 17 Ezequiel 28:25; Ezequiel 34:13; Jeremías 3:18; Ezequiel 36:24; Jeremías 24:5
- 18 Ezequiel 37:23; Ezequiel 5:11; Ezequiel 42:7–8; Ezequiel 7:20; Isaías 1:25–27
- 19 Ezequiel 36:26–27; Jeremías 31:33; Salmo 51:10; Jeremías 32:39–40; Jeremías 24:7
- 20 Ezequiel 14:11; Salmo 105:45; Tito 2:11–12; Jeremías 30:22; Lucas 1:6
- 21 Ezequiel 9:10; Eclesiastés 11:9; Ezequiel 11:18; Ezequiel 22:31; Santiago 1:14–15
- 22 Ezequiel 10:19; Ezequiel 1:19–20
- 23 Zacarías 14:4; Ezequiel 8:4; Ezequiel 43:2; Ezequiel 10:4; Mateo 23:37–24:2
- 24 Ezequiel 8:3; Ezequiel 3:12; Ezequiel 11:1; Hechos 10:16; Ezequiel 1:3
- 25 Ezequiel 3:4; Ezequiel 3:17; Ezequiel 3:27; Ezequiel 2:7
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Ezekiel also speaks thus, The Spirit of the Lord came upon me, and said unto me, Thus saith the Lord.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Also thou hast in Ezekiel (if thou be not now weary of listening), what has already been quoted, And the Spirit fell upon me, and said unto me, Speak; Thus saith the Lord.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
And again in Ezekiel, And he brought me in a vision by the Spirit of God into Chaldæa, to them of the captivity.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)