Saltar al texto

Génesis · Vulgata Clementina

Génesis 5 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. 3◆ Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. 4◆ Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. 5◆ Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6◆ Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. 7◆ Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8◆ Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9◆ Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. 10◆ Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. 11◆ Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. 12◆ Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. 13◆ Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14◆ Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15◆ Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. 16◆ Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17◆ Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18◆ Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19◆ Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20◆ Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21◆ Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22◆ Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23◆ Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24◆ Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. 25◆ Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26◆ Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. 27◆ Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28◆ Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: 29◆ vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. 30◆ Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31◆ Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Adam

    The first man

    Formed from the dust by God's own hand, the father of all who live.

    Citado en la guía: Genesis 1–5

  • Enoch

    Walked with God

    He walked with God, and was not, for God took him — he did not die.

    Citado en la guía: Genesis 5:21–24; Hebrews 11:5

  • Enosh

    Son of Seth

    In his days people first began to call on the name of the LORD.

    Citado en la guía: Genesis 4:26; 5:6–11

  • Jared

    Father of Enoch

    Father of Enoch, who lived nine hundred sixty-two years.

    Citado en la guía: Genesis 5:15–20

  • Kenan

    Son of Enosh

    A quiet link in the long line from Seth toward Noah.

    Citado en la guía: Genesis 5:9–14

  • Lamech

    Father of Noah

    He named his son Noah, hoping for rest from the toil of cursed ground.

    Citado en la guía: Genesis 5:25–31

  • Mahalalel

    Son of Kenan

    His name means 'praise of God,' one link in the primeval line.

    Citado en la guía: Genesis 5:12–17

  • Methuselah

    The longest-lived man

    The oldest man recorded in Scripture, living nine hundred sixty-nine years.

    Citado en la guía: Genesis 5:21–27

  • Noah

    The ark builder

    A righteous man who found favor with God and rode out the flood in an ark.

    Citado en la guía: Genesis 5:28–9:29

  • Seth

    The appointed son

    The son granted in Abel's place, through whom the godly line continued.

    Citado en la guía: Genesis 4:25–5:8

Referencias cruzadas (15)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Efesios 4:24; Colosenses 3:10; Génesis 1:26–27; Hebreos 1:3; 1 Corintios 11:7
  2. 2 Mateo 19:4; Marcos 10:6; Génesis 2:23; Malaquías 2:15; Génesis 1:27
  3. 3 Génesis 4:25; 1 Corintios 15:39; Juan 3:6; Job 25:4; Efesios 2:3
  4. 4 1 Crónicas 1:1–3; Lucas 3:36–38; Génesis 5:10; Génesis 5:7; Génesis 5:19
  5. 5 Génesis 5:11; Génesis 5:8; Génesis 3:19; 2 Samuel 14:14; 1 Corintios 15:21–22
  6. 6 Génesis 4:26
  7. 9 Lucas 3:37; 1 Crónicas 1:2
  8. 12 Lucas 3:37
  9. 15 1 Crónicas 1:2
  10. 18 Judas 14–15; 1 Crónicas 1:3; Génesis 4:17; Lucas 3:37
  11. 21 Lucas 3:37
  12. 22 1 Tesalonicenses 2:12; Génesis 17:1; Malaquías 2:6; Génesis 6:9; Lucas 1:6
  13. 24 Hebreos 11:5–6; 1 Juan 1:7; Génesis 5:22; Lucas 23:43; 2 Reyes 2:11
  14. 25 Génesis 4:18
  15. 29 Mateo 24:37; 2 Pedro 2:5; Hebreos 11:7; Ezequiel 14:20; Ezequiel 14:14

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 5:6 Augustine of Hippo, The City of God (Book XV, Chapters 15–16)

    Then because it is written, "And Seth lived 205 years," or, according to the Hebrew reading, "105 years, and begat Enos," who but a rash man could affirm that this was his first-born?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Cita 5:3 Gregory of Nazianzus, Theological Orations (The Fourth Theological Oration, Which is the Second Concerning the Son)

    For in ordinary language an image is a motionless representation of that which has motion; but in this case it is the living reproduction of the Living One, and is more exactly like than was Seth to Adam, or any son to his father.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  3. Cita 5:8 Augustine of Hippo, The City of God (Book XV, Chapters 15–16)

    Will any man do so when it is written of him, "And he begat sons and daughters, and all the days of Seth were 912 years, and he died?" And similarly regarding those whose years are afterwards mentioned, it is not disguised that they begat sons and daughters.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Cita 5:2 Augustine of Hippo, The City of God (Book XV, Chapters 17–19)

    Further, Seth signifies "resurrection," and Enos his son signifies "man," not as Adam, which also signifies man, but is used in Hebrew indifferently for man and woman, as it is written, "Male and female created He them, and blessed them, and called their name Adam," leaving no room to doubt that though the woman was distinctively called Eve, yet the …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)