Saltar al texto

1 Corintios · Vulgata Clementina

1 Corintios 11 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. 17 Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. 25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

Referencias cruzadas (30)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Filipenses 3:17; 1 Tesalonicenses 1:6; Efesios 5:1–2; 1 Corintios 4:16; Hebreos 6:12
  2. 2 2 Tesalonicenses 2:15; 1 Corintios 4:17; Proverbios 31:28–31; 1 Corintios 11:22; 2 Tesalonicenses 3:6
  3. 3 Génesis 3:16; Colosenses 1:18; 1 Corintios 3:23; Colosenses 3:18; Efesios 4:15
  4. 4 2 Samuel 15:30; 2 Samuel 19:4; 1 Corintios 12:28; 1 Corintios 12:10; 1 Corintios 11:14
  5. 5 Deuteronomio 21:12; Lucas 2:36; Hechos 2:17; 1 Corintios 14:34; Hechos 21:9
  6. 6 Deuteronomio 22:5
  7. 7 1 Corintios 11:3; Génesis 9:6; Génesis 1:26–27; Génesis 5:1; Salmo 8:6
  8. 8 1 Timoteo 2:13; Génesis 2:21–23
  9. 9 Génesis 2:18; Génesis 2:23–24
  10. 10 Génesis 24:64–65; Hebreos 1:14; Mateo 18:10
  11. 11 Gálatas 3:28; 1 Corintios 7:10–14; 1 Corintios 12:12–22
  12. 12 Romanos 11:36; 1 Corintios 8:6; Proverbios 16:4; Hebreos 1:2–3
  13. 13 Lucas 12:57; 1 Corintios 10:15; Juan 7:24
  14. 16 1 Corintios 7:17; 1 Timoteo 6:3–4; 1 Tesalonicenses 2:14; 1 Corintios 14:33–34; Hechos 21:24
  15. 17 Hebreos 10:25; Isaías 58:1–4; 1 Pedro 2:14; 1 Corintios 11:22; 1 Corintios 14:23
  16. 18 1 Corintios 3:3; 1 Corintios 1:10–12; 1 Corintios 5:1; 1 Corintios 6:1
  17. 19 1 Juan 2:19; Tito 3:10; Hechos 20:30; Lucas 17:1; Deuteronomio 13:3
  18. 21 Judas 12; 2 Pedro 2:13; 1 Corintios 10:16–18; 1 Corintios 11:23–25
  19. 22 Proverbios 17:5; Santiago 2:5–6; Hechos 20:28; 1 Corintios 10:32; 1 Timoteo 3:15
  20. 23 Lucas 22:19–20; Mateo 26:26–28; Marcos 14:22–24; 1 Corintios 11:23–25; 1 Corintios 15:3
  21. 24 Juan 6:53–58; 1 Corintios 11:27–28; 1 Corintios 10:3–4; Éxodo 12:14; Isaías 26:8
  22. 25 Lucas 22:20; Hebreos 9:15–20; Hebreos 13:20; 2 Corintios 3:6; 2 Corintios 3:14
  23. 26 Hebreos 9:28; Apocalipsis 1:7; Juan 14:3; 1 Juan 2:28; Hechos 1:11
  24. 27 Juan 6:51; 1 Corintios 10:21; Hebreos 10:29; Números 9:13; Números 9:10
  25. 28 Gálatas 6:4; 2 Corintios 13:5; Lamentaciones 3:40; Mateo 5:23–24; 1 Corintios 11:31
  26. 29 1 Corintios 11:27; 1 Corintios 11:32–34; 1 Corintios 11:30; Hebreos 5:14; 1 Corintios 11:24
  27. 30 Apocalipsis 3:19; Éxodo 15:26; Amós 3:2; Salmo 38:1–8; Números 20:12
  28. 31 1 Juan 1:9; Salmo 32:3–5; Apocalipsis 2:5; 1 Corintios 11:28; Apocalipsis 3:2–3
  29. 32 Proverbios 3:11–12; Hebreos 12:5–11; Apocalipsis 3:19; Salmo 118:18; Deuteronomio 8:5
  30. 34 1 Corintios 11:21–22; 1 Corintios 7:17; 1 Corintios 4:19; Tito 1:5; 1 Corintios 16:2

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 11:2 John Chrysostom, Homilies on First Corinthians (Homily XXVI)

    Having completed the discourse concerning the idol-sacrifices as became him, and having rendered it most perfect in all respects, he proceeds to another thing, which also itself was a complaint, but not so great a one.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 12 (1889)

  2. Cita 11:10 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapter VIII)

    … one born out of due time." Again, the coming of the Saviour with His attendants to Achamoth is declared in like manner by him in the same Epistle, when he says, "A woman ought to have a veil upon her head, because of the angels." Now, that Achamoth, when the Saviour came to her, drew a veil over herself through …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 11:19 Augustine of Hippo, Confessions (Book VII, Chapters XVI–XIX)

    For there must be also heresies, that the approved may be made manifest among the weak.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  4. Cita 11:27 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily VII)

    For him do they resemble, who partake of the mysteries unworthily: it being said, that such a one "shall be guilty of the Body and Blood of the Lord." Yes; for they have in themselves the tyrant who is grieved at Christ's kingdom, him that is more wicked than Herod of old, even Mammon.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 11:3 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XIII)

    As the Apostle says, Who is the Image of the Invisible God; and a little after, and He is the Head of the body, the Church. And again, The Head of every man is Christ; and again, Who is the Head of all principality and power.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)