Saltar al texto

Nehemías · Vulgata Clementina

Nehemías 6 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), 2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. 3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos. 4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem. 5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo: 6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam 7 et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. 8 Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc. 9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas. 10 Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. 11 Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar. 12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. 13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi. 14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me. 15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. 16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. 17 Sed et in diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos. 18 Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ: 19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Arah

    Father of Shecaniah

    Named as the father of Shecaniah, Tobiah’s father-in-law.

    Citado en la guía: Nehemiah 6:18

  • Delaiah

    Father of Shemaiah

    Named as the father of Shemaiah and son of Mehetabel.

    Citado en la guía: Nehemiah 6:10

  • Geshem

    Arab opponent of Nehemiah

    Geshem the Arab joined Sanballat and Tobiah in mocking the builders and sent messages to lure Nehemiah to Ono.

    Citado en la guía: Nehemiah 2:19; Nehemiah 6:1; Nehemiah 6:2

  • Jehohanan

    Son of Tobiah

    Tobiah’s son who married the daughter of Meshullam son of Berechiah.

    Citado en la guía: Nehemiah 6:18

  • Mehetabel

    Father of Delaiah

    Named as the father of Delaiah (a man, not the Edomite woman of Genesis 36).

    Citado en la guía: Nehemiah 6:10

  • Meshullam

    Wall builder

    Son of Berechiah who repaired two sections of the wall; his daughter married Jehohanan, Tobiah’s son.

    Citado en la guía: Nehemiah 3:4; Nehemiah 3:30; Nehemiah 6:18

  • Noadiah

    Prophetess who opposed Nehemiah

    Prophetess named with Tobiah and Sanballat among those Nehemiah asked God to remember for trying to intimidate him.

    Citado en la guía: Nehemiah 6:14

  • Shecaniah

    Father-in-law of Tobiah

    Son of Arah; Tobiah was his son-in-law, which bound many in Judah to him by oath.

    Citado en la guía: Nehemiah 6:18

  • Shemaiah

    Hired false prophet

    Son of Delaiah who urged Nehemiah to hide in the temple; Nehemiah realized God had not sent him and that Tobiah and Sanballat had hired him.

    Citado en la guía: Nehemiah 6:10

  • Tobiah

    Ammonite official opposing Nehemiah

    Ammonite official who jeered at the wall, sent intimidating letters, had ties of marriage and oath among Judah’s nobles, and was given a temple storeroom by Eliashib until…

    Citado en la guía: Nehemiah 2:10; Nehemiah 4:3; Nehemiah 6:17

Referencias cruzadas (19)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Nehemías 2:10; Nehemías 2:19; Nehemías 4:1; Nehemías 3:1; Nehemías 4:6–7
  2. 2 1 Crónicas 8:12; Salmo 37:12; Nehemías 11:35; Salmo 37:32; Proverbios 26:24–26
  3. 3 Mateo 10:16; Juan 9:4; 1 Timoteo 4:15–16; Proverbios 14:15; Lucas 14:30
  4. 4 Lucas 18:5; Jueces 16:15–20; Proverbios 7:21; Proverbios 14:15; Jueces 16:10
  5. 5 2 Tesalonicenses 2:10; 2 Corintios 11:13–15; 2 Corintios 2:11; 2 Reyes 18:26–28; Efesios 6:11
  6. 6 Nehemías 2:19; 1 Pedro 3:16; Esdras 4:12; Romanos 3:8; Juan 19:13
  7. 7 Proverbios 26:24–26; 2 Samuel 15:10–12; 1 Reyes 1:7; 1 Reyes 1:34; 1 Reyes 1:18
  8. 8 Salmo 52:2; Job 13:4; Hechos 25:10; Salmo 38:12; Daniel 11:27
  9. 9 Salmo 138:3; 1 Pedro 5:10; Efesios 3:16; Nehemías 4:10–14; Hebreos 12:12
  10. 10 Jeremías 36:5; Mateo 7:15; Salmo 37:12; Esdras 10:31; Salmo 120:2–3
  11. 11 Proverbios 28:1; Salmo 11:1–2; Hechos 21:13; Filipenses 2:17; Hechos 20:24
  12. 12 Ezequiel 13:22; 1 Corintios 12:10; 2 Pedro 2:3; Jeremías 28:15; 1 Timoteo 3:3
  13. 13 Jeremías 20:10; Proverbios 29:5; Nehemías 6:6; 2 Corintios 11:12; 2 Timoteo 1:7
  14. 14 Nehemías 13:29; 2 Timoteo 4:14–15; Salmo 140:5–11; 1 Juan 5:16; Apocalipsis 19:20
  15. 15 Salmo 1:3; Nehemías 4:1–2; Daniel 9:25; Esdras 6:15
  16. 16 Salmo 126:2; Josué 5:1; Nehemías 4:7; Nehemías 2:10; Nehemías 4:1
  17. 17 Nehemías 13:28; Nehemías 3:5; Miqueas 7:1–6; Mateo 24:10–12; Nehemías 5:7
  18. 18 Esdras 2:5; Nehemías 7:10; Nehemías 3:4; Nehemías 3:30
  19. 19 Hechos 4:18–21; Nehemías 6:9; Isaías 37:10–14; Proverbios 28:4; Nehemías 6:13

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias