Saltar al texto

Juan · Vulgata Clementina

Juan 9 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? 3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. 10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. 13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. 17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: 19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: 21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. 22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. 25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. 30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? 37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. 39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. 40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? 41 Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.

Referencias cruzadas (36)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 2 Lucas 13:2; Juan 9:34; Éxodo 20:5; Hechos 28:4
  2. 3 Juan 11:4; Juan 11:40; Eclesiastés 9:1–2; Job 2:3–6; Job 42:7
  3. 4 Juan 12:35; Efesios 5:16; Juan 4:34; Eclesiastés 9:10; Juan 11:9–10
  4. 5 Juan 8:12; Juan 12:46; Hechos 13:47; Juan 1:4–9; Apocalipsis 21:23
  5. 6 Marcos 8:23; Marcos 7:33; Apocalipsis 3:18
  6. 7 Isaías 35:5; Juan 9:11; Juan 11:37; Isaías 8:6; Hechos 26:18
  7. 8 1 Samuel 2:8; Lucas 18:35; 1 Samuel 21:11; Hechos 3:2–11; Lucas 16:20–22
  8. 10 Marcos 4:27; Eclesiastés 11:5; Juan 3:9; Juan 9:26; Juan 9:15
  9. 11 Juan 9:6–7; Juan 9:27
  10. 12 Éxodo 2:18–20; Juan 5:11–13; Juan 7:11
  11. 13 Juan 12:42; Juan 8:3–8; Juan 11:46–47; Juan 11:57; Juan 12:19
  12. 14 Juan 5:9; Lucas 13:10–17; Mateo 12:1–14; Lucas 14:1; Marcos 2:23–3:6
  13. 15 Juan 9:26–27; Juan 9:10–11
  14. 16 Juan 10:19; Juan 7:43; Juan 7:12; Mateo 12:2; Juan 3:2
  15. 17 Juan 4:19; Juan 6:14; Hechos 3:22–26; Hechos 10:38; Hechos 2:22
  16. 18 Hebreos 3:15–19; Juan 12:37–40; Hebreos 4:11; Juan 1:19; Isaías 26:11
  17. 19 Hechos 4:14; Juan 9:8–9; Hechos 3:10
  18. 22 Juan 7:13; Juan 16:2; Lucas 6:22; Isaías 57:11; Juan 12:42–43
  19. 23 Juan 9:21
  20. 24 Juan 9:16; Josué 7:19; Juan 8:49; Juan 19:6; Salmo 50:14–15
  21. 25 1 Juan 5:10; Juan 9:30; Juan 5:11
  22. 27 Lucas 22:67
  23. 28 Romanos 2:17; 1 Corintios 4:12; 1 Corintios 6:10; Juan 7:19; Mateo 27:39
  24. 29 Juan 8:14; Números 12:2–7; Salmo 22:6; 2 Reyes 9:11; Isaías 53:2–3
  25. 30 Salmo 119:18; Juan 12:37; Isaías 29:18; Isaías 29:14; Juan 3:10
  26. 31 Proverbios 15:29; Isaías 1:15; Proverbios 28:9; Miqueas 3:4; Proverbios 1:28–29
  27. 32 Isaías 64:4; Job 20:4; Lucas 1:70; Apocalipsis 16:18
  28. 33 Juan 9:16; Juan 3:2; Hechos 5:38–39
  29. 34 Juan 9:2; Juan 9:22; Isaías 66:5; Job 25:4; Lucas 18:17
  30. 35 Juan 20:31; Romanos 10:20; 1 Juan 5:13; 1 Juan 4:15; Juan 10:36
  31. 36 Romanos 10:14; Cantar de los Cantares 5:9; Proverbios 30:3–4; Juan 1:38; Mateo 11:3
  32. 37 Juan 4:26; Salmo 25:8–9; Juan 7:17; Salmo 25:14; Juan 14:21–23
  33. 38 Mateo 14:33; Mateo 28:9; Juan 20:28; Mateo 28:17; Lucas 24:52
  34. 39 Juan 3:19; Hechos 26:18; Juan 12:46; Juan 8:12; 1 Juan 2:11
  35. 40 Apocalipsis 3:17; Mateo 15:12–14; Juan 9:34; Mateo 23:16–28; Romanos 2:19–22
  36. 41 Isaías 5:21; Juan 15:22–24; Lucas 18:14; 1 Juan 1:8–10; Proverbios 26:12

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 9:4 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LXXXV)

    The Lord Jesus, as we heard when the Holy Gospel was being read, opened the eyes of a man who was born blind. Brethren, if we consider our hereditary punishment, the whole world is blind. And therefore came Christ the Enlightener, because the devil had been the Blinder.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter IX)

    We have just read the long lesson of the man born blind, whom the Lord Jesus restored to the light; but were we to attempt handling the whole of it, and considering, according to our ability, each passage in a way proportionate to its worth, the day would be insufficient.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  3. Comentario 9:1 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of John (Homily LVI)

    "And as Jesus passed by, He saw a man which was blind from his birth." Being full of love for man, and caring for our salvation, and desiring to stop the mouths of the foolish, He omitteth nothing of His own part, though there be none to give heed.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)

  4. Cita 9:1 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapter XV)

    They also maintain that the Saviour exhibited an emblem of this mystery in the case of that man who was blind from his birth, since the Æon was in this manner produced by Monogenes blind, that is, in ignorance, thus falsely ascribing ignorance and blindness to the Word of God, who, according to their own theory, holds the second [place …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  5. Cita 9:7 Augustine of Hippo, On Christian Doctrine (Book II, Chapters 14–16)

    The pool of Siloam, for example, where the man whose eyes our Lord had anointed with clay made out of spittle was commanded to wash, has a figurative significance, and undoubtedly conveys a secret sense; but yet if the evangelist had not interpreted that name, a meaning so important would lie unnoticed.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)