1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. 2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum: et rogabant eum, 3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4 Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum. 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. 6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare: 8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. 9 Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? 10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto: ibi me oportet judicari: Judæis non nocui, sicut tu melius nosti. 11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. 12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis. 13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. 16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. 17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. 18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. 19 Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20 Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. 21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. 22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. 23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. 24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. 25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. 26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. 27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
Hechos 25 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Agrippa
King Agrippa, who with Bernice visited Festus and heard Paul's defense, replying that Paul almost persuaded him to become a Christian.
Citado en la guía: Acts 25:13; Acts 26:1; Acts 26:28
Bernice
Arrived with King Agrippa at Caesarea to pay respects to Festus and sat with him to hear Paul.
Citado en la guía: Acts 25:13; Acts 25:23; Acts 26:30
Festus
Succeeded Felix as governor, heard Paul's case, and sent him to Caesar after Paul appealed; he was told Paul was beside himself.
Citado en la guía: Acts 24:27; Acts 25:1; Acts 25:12
Lugares
Caesarea Maritima
The Roman administrative capital of Judea. Peter brought the gospel to the Gentile Cornelius here, and Paul was imprisoned before appealing his case to Caesar.
Citado en la guía: Acts 10:1; Acts 23:23; Acts 25:11
Referencias cruzadas (26)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Hechos 23:34; Hechos 25:5; Hechos 21:15; Hechos 18:22; Hechos 8:40
- 2 Hechos 25:15; Proverbios 4:16; Hechos 24:1; Romanos 3:12–19; Job 31:31
- 3 Hechos 23:12–15; Hechos 9:24; Marcos 6:23–25; Salmo 37:32–33; Hechos 9:2
- 4 Hechos 24:23
- 5 Hechos 25:16; Hechos 25:25; Hechos 25:18–19; Juan 18:29–30; Salmo 7:3–5
- 6 Hechos 25:10; Hechos 25:17; Mateo 27:19; 2 Corintios 5:10; Hechos 18:12–17
- 7 Hechos 24:13; Lucas 23:10; Lucas 23:2; Hechos 25:24; Hechos 24:5–6
- 8 Hechos 28:17; Hechos 24:12; 2 Corintios 1:12; Hechos 28:21; Jeremías 37:18
- 9 Hechos 24:27; Hechos 12:3; Hechos 25:20; Marcos 15:15; Hechos 25:3
- 10 Mateo 27:18; 2 Corintios 4:2; Hechos 28:18; Hechos 26:31; Hechos 25:25
- 11 Hechos 28:19; Salmo 7:3–5; Hechos 26:32; Hechos 25:25; Josué 22:22
- 12 Hechos 19:21; Filipenses 1:12–14; Filipenses 1:20; Daniel 4:35; Hechos 26:32–27:1
- 13 1 Samuel 25:14; 2 Samuel 8:10; Hechos 26:27–28; Hechos 25:22–23; Hechos 8:40
- 14 Hechos 24:27
- 15 Lucas 18:3–5; Hechos 25:1–3; Lucas 23:23; Ester 3:9; Hechos 24:1
- 16 Juan 7:51; Deuteronomio 19:17–18; Hechos 23:30; Proverbios 18:17; Hechos 25:4–5
- 17 Hechos 25:6; Hechos 25:10
- 19 Hechos 23:29; Hechos 18:15; 1 Corintios 15:3–4; Hechos 25:7; 1 Corintios 15:14–20
- 20 Hechos 25:9
- 21 2 Timoteo 4:16; Hechos 26:32–27:1; Hechos 25:10–11; Lucas 2:1
- 22 Hechos 9:15; Isaías 52:15; Mateo 10:18; Lucas 21:12
- 23 Hechos 25:13; Hechos 26:30; 1 Juan 2:16; Ester 1:4; 1 Pedro 1:24
- 24 Hechos 25:7; Hechos 22:22; Hechos 25:2–3; Lucas 23:21–23
- 25 Hechos 23:29; Hechos 25:11–12; Hechos 23:9; Lucas 23:4; Hechos 26:31
- 26 Hechos 26:2–3
- 27 Juan 7:51; Proverbios 18:13
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
See what an audience is gathered together for Paul. Having collected all his guards, the governor is come, and the king, and the tribunes, "with the principal men," it says, "of the city." Then Paul being brought forth, see how he is proclaimed as conqueror. Festus himself acquits him from the charges, for what says Festus?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)