Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 18 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. 4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: 5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. 6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. 11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: 12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. 14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. 18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? 19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. 21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. 26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? 27 Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. 28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. 29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. 31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: 33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. 35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. 39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. 42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Referencias cruzadas (42)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Colosenses 4:2; Romanos 12:12; 1 Tesalonicenses 5:17; Filipenses 4:6; Efesios 6:18
  2. 2 Salmo 8:1–4; Lucas 18:4; Proverbios 29:7; Ezequiel 22:6–8; Jeremías 22:16–17
  3. 3 Isaías 1:17; Jeremías 5:28; Job 22:9; Deuteronomio 27:19; Lucas 18:7–8
  4. 4 Hebreos 4:12–13; Lucas 12:17; Lucas 16:3
  5. 5 Lucas 11:8; Lucas 18:39; Jueces 16:16; Marcos 10:47–48; 2 Samuel 13:24–27
  6. 6 Lucas 7:13
  7. 7 2 Pedro 3:9; Hebreos 10:35–37; 1 Timoteo 5:5; Lucas 11:13; 2 Tesalonicenses 1:6
  8. 8 Hebreos 10:23–26; 2 Pedro 3:8–9; Mateo 24:9–13; Salmo 46:5; Lucas 17:26–30
  9. 9 Lucas 16:15; Proverbios 30:12; Isaías 65:5; Romanos 10:3; Romanos 14:10
  10. 10 Mateo 21:31–32; Hechos 3:1; 2 Reyes 20:5; 1 Reyes 8:30; 2 Reyes 20:8
  11. 11 Mateo 6:5; Apocalipsis 3:17; Isaías 65:5; Jeremías 2:35; Marcos 11:25
  12. 12 Lucas 11:42; Mateo 23:23–24; Lucas 17:10; Mateo 9:14; 1 Timoteo 4:8
  13. 13 1 Juan 1:8–10; Esdras 9:6; Salmo 41:4; 1 Timoteo 1:15; Hebreos 8:12
  14. 14 Lucas 14:11; Lucas 16:15; Santiago 4:10; Mateo 23:12; Proverbios 29:23
  15. 15 Mateo 19:13–15; Marcos 10:13–16; 1 Samuel 1:24; Lucas 9:49–50; Lucas 9:54
  16. 16 Mateo 18:3–4; 1 Corintios 14:20; Deuteronomio 31:12; 1 Corintios 7:14; 1 Pedro 2:2
  17. 17 Mateo 18:3; Marcos 10:15; Salmo 131:1–2; 1 Pedro 1:14
  18. 18 Marcos 10:17–31; Hechos 16:30; Mateo 19:16–30; Lucas 10:25–28; Hechos 2:37
  19. 19 Santiago 1:17; Job 15:14–16; Hebreos 7:26; 1 Timoteo 3:16; Job 25:4
  20. 20 Éxodo 20:12–17; Deuteronomio 5:16–21; Romanos 13:9; Mateo 19:17–19; Efesios 6:2
  21. 21 Filipenses 3:6; Mateo 19:20–21; Marcos 10:20–21; Lucas 18:11–12; Lucas 15:7
  22. 22 Lucas 12:33; 1 Timoteo 6:18–19; Mateo 19:21; Mateo 6:19–20; Lucas 16:9
  23. 23 Ezequiel 33:31; 1 Juan 2:15; Marcos 10:22; Mateo 19:22; Lucas 21:34
  24. 24 Proverbios 11:28; Proverbios 30:9; Santiago 2:5–7; Marcos 10:23–27; Mateo 19:23–25
  25. 26 Lucas 13:23
  26. 27 Jeremías 32:17; Mateo 19:26; Lucas 1:37; Job 42:2; Génesis 18:14
  27. 28 Filipenses 3:7; Marcos 10:28; Lucas 5:11; Mateo 19:27; Mateo 4:19–22
  28. 29 Marcos 10:29–31; Mateo 10:37–39; Lucas 14:26–28; Mateo 19:28–30; Deuteronomio 33:9
  29. 30 Job 42:10; Hebreos 13:5–6; Apocalipsis 2:17; Lucas 12:31–32; Mateo 12:32
  30. 31 Mateo 20:17–19; Isaías 53:1–12; Salmo 22:1–31; Marcos 10:32–34; Lucas 24:44–46
  31. 32 Lucas 23:11; Isaías 53:3; Isaías 50:6; Hechos 3:13; Marcos 14:65
  32. 33 Lucas 24:7; Lucas 24:21; Mateo 16:21; 1 Corintios 15:3–4; Mateo 27:63
  33. 34 Lucas 9:45; Marcos 9:32; Lucas 2:50; Juan 12:16; Juan 16:1–19
  34. 35 Mateo 20:29–34; Juan 9:8; Lucas 16:20–21; Marcos 10:46–52; 1 Samuel 2:8
  35. 36 Mateo 21:10–11; Lucas 15:26
  36. 37 Mateo 2:23; Juan 1:45; Juan 19:19; Juan 12:35–36; Hechos 4:10
  37. 38 Mateo 9:27; Lucas 18:39; Mateo 15:22; Mateo 21:9; Romanos 1:3
  38. 39 Génesis 32:26–28; Salmo 141:1; Lucas 11:8–10; Mateo 26:40–44; Lucas 18:15
  39. 40 Marcos 10:48–52; Mateo 20:31–34
  40. 41 1 Reyes 3:5–15; Romanos 8:25; Mateo 20:21–22; Filipenses 4:6
  41. 42 Lucas 8:48; Mateo 8:3; Mateo 9:22; Lucas 17:19; Salmo 33:9
  42. 43 Salmo 146:8; 2 Tesalonicenses 1:10–12; Hechos 11:18; Salmo 103:1–3; Lucas 4:39

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 18:1 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LXV)

    The lesson of the Holy Gospel builds us up unto the duty of praying and believing, and of not putting our trust in ourselves, but in the Lord. What greater encouragement to prayer than the parable which is proposed to us of the unjust judge?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Cita 18:18 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters XX–XXI)

    And to the person who said to Him, "Good Master," He confessed that God who is truly good, saying, "Why callest thou Me good: there is One who is good, the Father in the heavens;" and they assert that in this passage the Æons receive the name of heavens.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 18:10 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon VIII)

    It were well for him to imitate the Publican, and not swell as the Pharisee, "who went up into the temple," and boasted of his deserts, and covered up his wounds.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  4. Cita 18:30 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XI)

    For instance, to them that strip themselves of all that they have for His sake He promised to give an hundred fold in the present world, and life eternal in that which is to come; by the things already given making the future also credible.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 18:19 Gregory of Nazianzus, Theological Orations (The Fourth Theological Oration, Which is the Second Concerning the Son)

    The eighth passage is, That they may know Thee, the only true God, and Jesus Christ Whom Thou hast sent; and There is none good save one, that is, God. The solution of this appears to me very easy.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)