Zacarías 10 Vulgata Clementina
Zacarías no está en PT1904.
1 [Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
·
2 Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.
·
3 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
·
4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
·
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.
·
6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
·
7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
·
8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
·
9 Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur.
·
10 Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:
·
11 et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
·
12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]
·
Referencias cruzadas (12)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Santiago 5:16–18; Isaías 44:3; Mateo 7:7–8; Santiago 5:7; Salmo 65:9
- 2 Mateo 9:36; Jeremías 27:9; Génesis 31:19; Ezequiel 34:5; Ezequiel 34:8
- 3 Ezequiel 34:7–10; Ezequiel 34:2; Zacarías 11:17; Ezequiel 34:16–17; Jeremías 23:1–2
- 4 Zacarías 9:10; Apocalipsis 19:13–15; Números 24:17; Zacarías 9:8; Esdras 9:8
- 5 Hageo 2:22; Romanos 8:31–37; Salmo 20:7; Zacarías 9:13; Zacarías 12:8
- 6 Zacarías 13:9; Zacarías 10:12; Sofonías 3:19–20; Jeremías 3:18; Isaías 41:10
- 7 Zacarías 9:15; Filipenses 4:4; Lucas 1:47; 1 Pedro 1:8; Hechos 2:13–18
- 8 Isaías 5:26; Isaías 7:18; Jeremías 33:22; Apocalipsis 22:17; Jeremías 31:10–11
- 9 Ezequiel 6:9; Isaías 65:23; Nehemías 1:9; Miqueas 5:7; 1 Reyes 8:47–48
- 10 Oseas 11:11; Jeremías 50:19; Zacarías 8:7; Miqueas 7:14; Isaías 49:19–21
- 11 Ezequiel 30:13; Isaías 43:2; Miqueas 5:5–6; Sofonías 2:13; Isaías 11:15–16
- 12 Isaías 41:10; Isaías 2:5; Zacarías 10:6; Miqueas 4:5; 2 Timoteo 2:1
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias